Latin
Lines 1.1-1.6
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.1-6
Not analysed yet
Quoniam in dicendo multi errant, nec est aliquis, qui linguam suam adplenum valeat domare, beato Jacobo hoc testante, qui dicit: Natura bestiarumet serpentum, volucrum et ceterorum domatur a natura humana; sed linguamnemo domare potest: ideo ego, Albertanus, brevem doctrinam super dicendoatque tacendo, uno versiculo comprehensam, tibi filio meo, Stephano, traderecuravi. Versiculus hic est:
Quis, quid, cui dicas, cur, quomodo, quando, requiras. Verum quia hæcverba, in hoc versiculo comprehensa, ponderosa sunt et generalia, et generalitasparit obscuritatem ut Digestis, De Jure Fisci ,L. Ita fidei ideo illa exponere, ac pro modulo meæ scientiæ, licet non ad plenum,proposui delucidare.
Tu igitur, fili carissime, quum loqui desideras, a temet ipso inciperedebes, ad exemplum galli, qui antequam cantet, ter se cum alis percutitin principio. Itaque antequam spiritus ad os tuum verba producat, te ipsumet omnia verba in hoc versiculo posita requiras. Dico tibi, ut non solumquæras a te ipso, sed requiras, id est iterum quæras; nam istud reiterationemdenotat, ut dicas requiras ,id est iterum quæras. Sicut enim repeteredicitur quis, hoc est iterum petere, ita requirere dicitur quis, id estiterum quærere.
Quis es qui loqueris habet quinque puncta .
Primum punctum. Tu requires in animo tuo, quis es, qui loqui velis:utrum istud dictum ad te pertineat vel non. Si non, illi dicto te immiscerenon debes. Sicut enim per leges culpa est immiscere se rei non ad se pertinenti,ut dicit regula juris: ita culpa est loqui istud, quod ad se non pertineat. Unde Salomo in Proverbiis dixit: Sicut qui apprehendit auribus canem, itaqui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ. Et Jesus filius Sidrachdixit: De ea re, quæ te non molestat, ne certaveris. Unde quidam:
Quod te non tangit, hoc te nullatenus angit.