Latin · ~9 min
Lines 1.7-1.17
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.7-17
Not analysed yet
Quæ res tibi summopere notanda est, quoniam si de rebus ad te non pertinentibusminime curaveris, magnam cordis et animi tranquillitatem tibi comparabis; quod egregie dicit metrista quidam:
Pacificat multum de paucis sumere cultum.
Secundum punctum. Requiras te ipsum a te ipso, an aliqua perturbationeanimi captus sis, scilicet ira, odio vel invidia, aut sis ab animi passionibusalienus. Nam si turbatus animus tuus fuerit, a loquendo abstinere debebis,et motus animi turbatos cohibebis. Ait enim Tullius: Virtus est cohiberemotus animi turbatos, ac appetitus obedientes efficere rationi: et ideotacere debet iratus, quia, ut ait Seneca:
Iratus nihil nisi criminis loquitur loco.
Quare dixit Catho:
Iratus de re incerta contendere noli:
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
Et alius dixit: Lex videt iratum, iratus non videt illam. Et Ovidius:
Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis.
Inde et Tullius dixit: Ira procul absit, cum qua nil recte fieri, nil consideratepotest. Quæ in aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt,nec ab his, qui adsunt, approbari. Vides ergo quanta mala faciunt in hominepassiones istæ, ira, odium, invidia, amore, tristitia, libido. Ait enimSalustius: Omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia,ira atque misericordia vacuos esse decet; quoniam non facile animus verumprovidet, ubi hæc officiunt. Quare animus his passionibus turbatus nonverum videt, quia sunt morbi animi ipsum excæcantes; quod egregie testaturPetrus Alfonsius dicens: Natura hoc habet humana, ut, animo quoquo pactoconturbato, in vero falsoque discernendo discretionis careat oculo. Etsi de ira, irato atque iracundo scire volueris, lege in libro, quem composui, DeAmore Et Dilectione Dei Et Aliarum Rerum, Et De Forma Vitæ ,in titulo De Amicitia Iracundi Hominis Vitanda .
Etiam certe cavere debes, ne voluntas dicendi intantum te moveat atquead dicendum inducat, quod appetitus tuus rationi non consentiat. Ait enimSalomo: Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir, qui non potestcohibere spiritum suum in loquendo. Inde etiam dici consuevit: Tacere quinescit, loqui nescit. Nam et quidam sapiens interrogatus, cur tantum taceret,an quia stultus esset, respondit: Stultus tacere non potest. Alibi Salomodixit: Aurum tuum et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram,et impone ori tuo frenos rectos, et attende ne forte labaris in linguaet sit casus tuus insanabilis in morte. Et iterum idem ait: Qui custoditos suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum,sentiet mala. Et etiam Catho dixit: