Latin · ~8 min
Lines 1.111-1.117
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.111-117
Not analysed yet
Laudare præsentem, nec lædere decet absentem.
b. c. In velocitate et tarditate similiter modum, requiras. Veruntamenaliud in dicendo est, quam in faciendo: non enim debes esse velox ad loquendum,sed tardus cum moderamine competenti. Ait enim beatus Jacobus in Epistolasua: Esto velox ad audiendum, tardus vero ad loquendum, et tardus ad iram. Et Salomo dicit: Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia sperandaest magis, quam illius correctio. Et Cassiodorus: Hæc est regalis proculdubiovirtus, tardius in verba prorumpere, et celerius necessaria sentire.
Similiter in judicando tardius esse debes. Scriptum est enim: Optimumjudicem existimo, qui cito intelligit et tarde judicat. Inde etiam diciconsuevit: «Ad pnitendum properat qui cito judicat.» Competens enimmora in talibus non est reprobanda, unde quidam: Mora omnis odio est, sedfacit sapientem.
Pariformiter in consiliis requiras tarditatem, et non velocitatem autfestinantiam; in deliberando enim utilia, mora est tutissima. Scriptumest enim de consiliis: Quod diu tractaveris, id puta rectissimum. Veloxenim consilium sequitur pnitentia. Et iterum: Tria sunt contraria consilio:festinantia, ira et cupiditas.
In faciendo autem post deliberationem, velocitatem exercere debes. Aitenim Seneca in Epistolis: Minus dicito quam facias, et diu deliberato,cito facito. Celeritas enim beneficium gratum facit. Hoc pulchre dicitSalustius: Priusquam incipias, consulito, et ubi consulueris mature, factoopus est. Et Salomo: Vidisti hominem velocem in omni opere suo? coram regibusstabit, nec erit inter ignobiles. Et Jesus Sidrach dicit: In omnibus operibustuis velox esto, et omnis infirmatis non occurret tibi. Non tamen tantamvelocitatem exerceas, quæ in operibus perfectionem impediat.
d. In quantitate insuper modum requiras non multa dicendo; nam in multiloquionon deest peccatum. Et Salomo in Eccl. dicit: Multas curas sequuntur somnia,et in multis sermonibus invenitur stultitia. Et alibi idem: In omni tempore,bono erit abundantia; ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas. Et Seneca: «Nihil æque proderit nisi quiescere, et cum aliis loqui minima,secum multa.» Moderate tamen loqui et tacere debes, dicit enim Pamphilus:
Nec nimium taceas, nec verba superflua dicas.