Latin · ~9 min
Lines 1.106-1.110
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.106-110
Not analysed yet
Modus itaque tuus sit quintuplex, videlicet in pronuntiatione, in velocitate,in tarditate, in quantitate et in qualitate.
a. Videndum est ergo, quid sit pronuntiatio. Pronuntiatio est verborumdignitas, rebus et sensibus accomodata, et corporis moderatio. Hæc enimintantum excellit, ut, secundum sententiam Marci Tullii, indocta oratiolaudem consequatur, si optime feratur: et quamvis expolita sit, si indecenterdicatur, contemptum irrisionemque mereatur. In pronuntiatione itaque primumexerceri debet vocis et spiritus moderatio, corporis et linguæ motus. Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata; sed pressimet æqualiter vel leniter et clare pronuntiata, ut suis quæque litteræsonis enuntientur, et unumquodque verbum legitimo accentu decoretur, necimmoderato clamore vociferetur, nec ostentationis causa frangatur oratio. Verum pro locis, rebus, causis et temporibus dispensanda est. Nam aliquasimplicitate narranda, aliqua auctoritate suadenda, alia cum indignationedeprimenda, alia miseratione flectenda, ita ut vox et oratio semper suæcausæ conveniant. Sequitur ergo, ut quæ læta sunt læto vultu pronuntientur; quæ tristia tristi vultu, quæ crudelia minaci vultu dicenda sunt, quodpræclare docet Oratius dicens:
Tristia mæstum vultum verba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciva, severum seria dicta.
Observandum est etiam, ut sit recta facies, ne labia detorqueantur, necmagnus hiatus, nec supinus (id est suppressus) vultus, nec dejecti in terramoculi et inclinata cervix, nec elevata aut depressa supercilia: quia nihilpotest placere, quod non doceat, et secundum Tullium: «Caput artis estdicere quod deceat. Labia lambere vel mordere est deforme, quum etiam indicendis verbis modus esse debeat; et ore non magis quam labiis loquendumest.» Dicenda quoque sunt submissa leniter, matura graviter, inflexa moderate. Quum magna dicimus, graviter proferenda sunt; quum autem parva dicimus,humiliter; quum mediocria, temperate. Nam etiam in parvis causis nihilgrande, nihil sublime dicendum est; sed levi ac pedestri more loquendumest. In causis vero majoribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus,plus magnificentiæ et fulgoris est exhibendum. In comparatis vero causis,ubi nihil agitur, nisi ut auditor delectetur, moderate dicendum est. Sednotandum est quod, quamvis de magnis rebus quisquam dicat, non tamen sempermagnifice dicere debet. «Nam, ut auctor est Seneca De Formula HonestaVitæ : Lauda parce, vitupera parcius. Similiter reprehendenda est nimialaudatio, sicut immoderata vituperatio: illa enim adulatione, hæc malignitatesuspecta est.» In præsentia autem sui aliquis laudari non debet. Scriptumest enim: