Latin · ~7 min
Lines 1.126-1.127
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.126-127
Not analysed yet
b. Ergo suo loco et tempore dicenda sunt, præpostero ordine penitusomisso. 1. Nam si de prædicatione loqui desideras tempore congruo, priushistoriam dicas, quæ docet rem gestam, postea vero allegoriam, quæ docetmysticum sensum ad ecclesiam militantem pertinentem, tertio vero tropologiam,quæ est ad informationem bonorum morum. 2. Si vero de epistolis tractes,primo loco pone salutationem, secundo exordium, tertio narrationem, quartopetitionem et quinto conclusionem. 3. Si autem de contionando in ambaciatisfaciendis studeas, primo loco et tempore salutationem dicas, secundo verocommendationem tam illorum, ad quos ambaciata dirigitur, quam sociorumtecum ambaciatam portantium, sive narrationem ejus, quod tibi impositumfuerit. Tertio facies exhortationem dicendo suasoria verba ad consequendumid, quod postulatur, quarto in omni postulatione allegando modum, quo id,quod postulator, fieri valeat. Quinto induces exempla de rebus in similibusnegotiis factis et observatis. Sexto denique assignabis sufficientem rationemad prædicta omnia. Et hoc facias ad exemplum Gabrielis archangeli, qui,quum missus esset a Deo ad beatam virginem Mariam, primo posuit salutationemdicens: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu etc. Secundo confortationemsive exhortationem de Deo: Ne timeas Maria: quam exhortationem præposuitarchangelus denuntiationi, et hoc ideo, quia beata Maria turbata fueratin salutatione archangeli. Tertio vero posuit annuntiationem dicens: Ecceconcipies in utero, et paries filium etc. Quarto posuit modi expressionem,quum dixit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabittibi. Quinto posuit exemplum, quum dixit: Ecce Elizabeth, cognata tua,pariet filium in senectute sua. Sexto assignavit sufficientem rationemad prædicta, quum dixit: Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
4. Si autem de legibus et decretis tractare volueris, primo temporeet loco litteram ponas, secundo casum, tertio litteræ espositionem, quartosimilia, quinto contraria, sexto solutiones. Et sic de qualibet scientia:quæ ad eam pertineant, secundum præsens, prius et posterius sunt dicenda.