Latin · ~5 min
Lines 1.128-1.134
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.128-134
Not analysed yet
Hæc denique exempla super hoc adverbio Quando tibi ad præsensdicta sufficiant.
Tu autem ex ingenio tibi a Deo præstito multa super hoc et super quolibetverbo hujus versiculi: Quis ,quid ,etc. pro tuæ voluntatisarbitrio poteris cogitare. Nam sicut in abecedario scripturæ omnes volvuntur,ita super hoc dicto versiculo, quicquid dici vel taceri debet, fere possetinflecti. Hanc igitur doctrinam super loquendo vel tacendo, breviter comprehensam,tibi et aliis tuis fratribus litteratis scribere curavi, quia vita litteratorumpotius in loquendo vel in dicendo, quam in faciendo consistit, Seneca hoctestante, qui ait: Stulta est et minime conveniens litterato viro occupatioexercendi lacertos et dilatandi cervicem.
Si autem etiam super faciendo volueris habere doctrinam, detrahaturde hoc versiculo istud verbum, dicas ,et in loco illius ponas hocverbum facias . Unde dicatur;
Quis, quid, cur facias, cui, quomodo, quando requiras.
Et ita fere omnia, quæ dicta sunt supra, et multa alia poterunt ad verbum facias aptari utiliter.
His denique auditis circa prædicta, exercitatione intentissima et frequentiusu te ipsum exerceas nam exercitatio ingenium et naturam sæpe vincit,et usus omnium magistrorum præcepta superat ut valeas doctrinam dicendiet faciendi in promptu habere. Deum insuper exora, qui mihi donavit prædictatibi narrare, ut ad æterna gaudia nos faciat pervenire. Amen.
Explicit liber de doctrina loquendi et tacendi ab Albertano, causidicobrixiensi, ad instructionem suorum filiorum compositus.