Latin · ~8 min
Lines 1.53-1.54
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.53-54
Not analysed yet
Sextum punctum. Requiras, ne quid dicas obscurum vel ambiguum; sed diceredebes clarum et apertum. Dicit enim lex: Nihil interest, neget quis auttaceat, an obscure respondeat quantum ad hoc, ut incertum dimittat interrogantem. Scriptum est enim: Satius est mutum esse, quam quod nemo intelligat dicere. Hinc est, ut nemo sophistice loqui debeat. Sermo enim sophisticus obscurusest et deceptorius. Ait enim Jesus Sidrach: Qui sophistice loquitur odibilisest: in omni re defraudabitur; non enim data est illi a Deo gratia.
Septimum punctum. Requiras, ne quid injuriosum vel contumeliosum dicasvel facias. Scriptum est enim: Multis minatur, qui uni facit injuriam. Unde Jesus Sidrach dicit: Omnes injuriæ proximi ne memineris, et nihilagas in operibus injuriæ. Unde Cassiodorus: Injuria unius compago totaconcutitur. Et etiam Paulus in Epistola ad Colossenses: Qui enim injuriamfacit, accipiet quod iniquum gessit. Et Seneca in Epistolis: Ab alio expectaquod alteri feceris. Et hoc in alio de qualibet injuria et contumelia etmaxime de illa quæ fit sub simulatione boni; ait enim Tullius: «Nullamajor aut capitalior est injuria quam eorum, qui tunc quum maxime fallunt,id agunt, ut boni viri esse videantur.» Injuriæ namque et contumeliætam pessimæ sunt, ut non solum cuilibet noceant, sed et etiam civitatibuset regnis, quæ propterea disturbationes et mutationes patiuntur. Nam utait Jesus Sidrach: «Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,injurias et contumelias.» Et non solum a dicendo vel faciendo alteri injuriamcohibere te debes atque cessare, sed etiam alteri volenti dicere vel facereinjuriam obsistere debes, si commode potes. Ait enim Tullius in primo libro DeOfficiis : «Duo sunt injustitiæ genera: unum eorum, qui inferunt injuriam,alterum eorum, qui ab his, quibus infertur, si possunt, non propulsantinjuriam; et est tam in vitio qui non obstat injurianti, quam si parentesaut patriam aut amicos deserat.» Si commode possunt dixi, quiademum fieri posse dicuntur, quæ commode fieri possunt, ut lex nostra dixit. Si autem alius tibi injuriam dixerit, tacere debes; nam ut ait Augustinusin libro De Summo Bono : Gloriosius tacendo est injuriam fugere,quam respondendo superare.