Latin · ~10 min
Lines 1.43-1.52
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.43-52
Not analysed yet
Omne genus pestis superat mens dissona verbis;
qua quidem peste multi laborant dignitatum cupidi, quod præclare dicitSalustius: Ambitio multos mortales falsos fieri coegit, aliud clausum inpectore, aliud in lingua promptum habere.
Secundum punctum. Tu requiras, quid dicere vis, utrum sit utile, graveet profitabile, aut sit vanum et inane. Verba enim utilia et virtuosa etprofitabilia semper dicere debemus, inania vero penitus silere. Ait enimSeneca De Forma Honestæ Vitæ : Sermo quoque tuus non sit inanis,sed aut consoletur, aut doceat, aut præcipiat, aut moneat. Et Paulus inEpistola ad Timotheum dixit: Profana et vaniloquia evita.
Tertium punctum. Requiras an dicas, quod rationabile sit, an irrationabile. Rationabilia verba sunt semper dicenda; irrationabilia vero sunt tacenda. Nam quod ratione caret, non potest esse diuturnum. Qui autem rationem secumportat, totum mundum vincit. Unde scriptum est: Si vis vincere totum mundum,te subjice rationi. Ratione enim munienda est adolescentia; et etiam diciconsuevit: Bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit, neglecta veromultis implicatur erroribus.
Quartum punctum. Requiras utrum dicas quid asperum vel durum, aut quidmolle, dulce vel suave. Dulcia enim verba sunt proferenda, contraria verotacenda et penitus omittenda. Dixit enim Jesus Sidrach: Tibiæ et psalteriumsuavem faciunt melodiam, super utraque autem lingua suavis. Et iterum idemdixit: Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos. Unde et diciconsuevit:
Silva tenet leporem, sapientis lingua leporem.
Et Pamphilus:
Excitat et nutrit facundia nutrit facundia dulcis amorem.
Mollia etiam verba et non dura dicenda sunt. Ait enim Salomo: Mollis sermofrangit iram, sermo quoque durus suscitat furorem. Hoc idem Tullius præclaredicit: Non facile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasquesermonis.
Quintum punctum. Requiras an dicas quid pulchrum et honestum, an turpevel malum; nam pulchra et honesta verba dicenda sunt, turpibus et malisdimissis. Ait enim beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios: Noliteseduci; corrumpunt bonos mores colloquia mala. Et alibi idem dixit in Epistolaad Ephesios: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Et iterum ineadam epistola subdit: Turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quæad rem non pertinet, non nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Et Senecadixit De Formula Honestæ Vitæ : A verbis quoque turpibus abstineto,quia licentia eorum imprudentiam nutrit. Et Salomo dixit: Homo assuetusin verbis improperii non erudietur cunctis diebus vitæ suæ. Sed sempersermo in gratia sale sit conditus, ait enim beatus Paulus in Epistola adColossenses: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis,quomodo oporteat unicuique respondere.