Latin · ~8 min
Lines 1.88-1.94
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.88-94
Not analysed yet
Et certe multa exempla ad expositionem et intelligentiam hujus dictionis Cui poni possent; sed ista in præsenti tibi, carissime fili, sufficiant.
Cur loquendum sit ,
requirendum est, et sunt quinque observanda. Nunc accedamus ad expositionemhujus adverbii Cur . Et certe istud Cur causam requirit.
Requiras ergo tui dicti causam; nam sicut in factis et faciendis causaest requirenda, dicente Seneca: Cujuscunque facti causam require, et quuminitia inveneris, exitus cogitabis, ita quoque in dictis causa estrequirenda. Et sicut sine causa nil agitur, nec mundus fortuitis casibusimplicatur, ut Cassiodorus dixit, ita sine causa nil dicere debes. Et sicutin qualibet re composita quadruplex causa reperitur, scilicet efficiens,materialis, formalis atque finalis, ita et in dictis nostris quadruplexcausa quandoque reperitur. Causa materialis continetur sub Quid ,formalis sub Quomodo ,causa efficiens sub Quis ,sed in præsentiloquimur de causa finali, quam causam quærimus per Cur .
Causa igitur finalis tui dicti sit aut pro Dei servitio, aut pro humanocommodo, aut pro utroque, aut forte pro amico, aut pro omnibus prædictis.
a. Pro Dei servitio, ut faciunt prædicatores seculares et spirituales.
b. Pro humano commodo, ut causidici et alii oratores. Nam secundum beatumAugustinum licet advocato vendere justam advocationem, et jurisperito venderejustum consilium. Et hic, quando dicis verba pro humano commodo ,requiras, quod sit commodum et quale. Debet enim esse pulchrum, non turpe,quia secundum leges turpia lucra sunt ab hominibus propulsanda. Quare Senecadicit: Turpe lucrum vel dispendium fugito. Et alius valde præclare ait: Lucrum cum mala fama damnum est appellandum. Et alibi scriptum est: Mallemperdidisse quam turpiter accepisse. Debet etiam esse commodum moderatum; componitur enim commodum ex cum et modo . Nam, ut aitCassiodorus, «si commodum mensuram æqualitatis excesserit, vim sui nominisnon habet.» Debet etiam esse naturale et quasi commune, id est cum commodonostro et alieno: ait enim lex naturæ; Aequum est, neminem cum alteriusjactura fieri locupletiorem; quod ait Tullius: «Neque timor, neque dolor,neque mors, neque aliud, quod extrinsecus accidere possit, tam est contranaturam, quam ex aliorum incommodo suum augere commodum;» et maxime deexiguitate mendici. Ait enim Cassiodorus: Ultra omnes crudelitates estdivitem velle fieri de exiguitate mendici.