Latin · ~8 min
Lines 1.95-1.105
Albertano of Brescia, Ars loquendi et tacendi 1.95-105
Not analysed yet
c. Pro utroque autem, id est pro Dei servitio et humano commodo, dicuntverba sacerdotes et clerici: principaliter pro Dei servitio, et secundariopro suo commodo. Vivere enim debet de altari, ut decreta clamant. Et etiamPaulus in Epistola I ad Corinthios, ubi dicit: «Qui altari serviunt, cumaltari participant. Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium denuntiant,de evangelio vivere.» Quidam tamen clerici causam convertunt, quia principaliterfaciunt et dicunt verba pro humano commodo et pro bonis præbendis, etsecundario pro Dei servitio, quod facere non debent.
d. Causa vero dicendi pro amico te movere debet, dum tamen verba sintjusta et honesta. Lex enim amicitiæ, secundum Tullium, hæc est, ut nonrogemus res turpes, nec faciamus rogati. Nam, secundum regulam juris, nonest excusatio peccati, si amici causa peccaveris. Amici enim crimina siferas, facis tua; et, quod plus est, bis peccat qui peccato obsequium accommodat. Crimen sibi parat, qui nocentem adjuvat. Nam socius fit culpæ, qui nocentemadjuvat. Et maxime in re turpi duplex est peccatum; ait enim Seneca: Inturpi re peccare bis est delinquere. Innoxie vero amicum defendere debes,ut verus defensor dicaris; ait enim Cassiodorus: Ille proprie defensorest dicendus, qui defendit innoxie.
e. Pro omnibus vero prædictis libentius verba fundas utilia, scilicetpro Dei servitio et humano commodo et amici utilitate.
Et licet multa exempla ad expositionem hujus adverbii Cur dicivaleant, hæc tibi brevitatis causa sufficiant.
Quomodo loquendum sit, sunt quinque modi servandi .
Prædictis auditis et intellectis super hoc adverbio Cur ,expositionemet intellectum audias hujus dictionis Quomodo . Et certe istud Quomodo formam et modum requirit. Ergo quum loqueris, modum dicendi requires. Namsicut in rebus modus est servandus, de quo dici consuevit:
Omnibus adde modum, modus est pulcherrima virtus
ultra enim modum et citra modum nihil est rectum, quod multum eleganterdicit Oratius:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum:
et ita in dictis si modus omittatur, nihil laudabile poterit inveniri. Ait enim Cassiodorus: Modus ubique laudandus est.