Latin
Book 1, lines 1.1.22-1.1.73
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 1.1.22-73
Not analysed yet
Nam dum pascis amice Deum pauperis in specie, nam latet ipse Deus. Bonum est ergo helimosina donum, quod cum donatur nobis conservatur, etin thesauris Dei nobis reconditur, unde dicit Dominus, "Thesaurizate vobisthesaurum in celo, ubi nec erugo neque tinea demolitur." Et eciam MarcialisCocus dixit, Qui iustis sanctisque viris, Tigille, ministrat,
Sumit ubi donat, spargit et accumulat.
Qui vero indignis bis munera prestita perdit,
Et quoniam donat, donat et inmeritis.
Tu quoque communis meretricibus et parasitis
Quicquid habes perdis, perderis ergo miser. Quidam tamen philosophus dixit, "Si imitaris, da ingratis." Nam et sceleratiset piratis maria patent.
Omnibus ergo pauperibus benefacere debes, non advertendo faciem tuamab ullo paupere, secundum Tobiam qui ait, De substantia tua fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam abullo paupere: ita fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quantomodopotueris, misericors esto. Si multum tibi fuerit, habundanter tribue: siexiguum fuerit, eciam exiguum libenter impertiri stude. Premium enim bonumthesaurizas tibi in die necessitatis; quoniam helimosina ab omni peccatoet a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris. Fiducia magnaerit coram summo Deo helemosina omnibus qui faciunt eam. Et angelus Raphael dixit ad Tobiam, Bona est oratio cum ieiunio et helimosina magis quam thesauros aurirecondere: quoniam helimosina a morte liberat, et purgat peccata, et facitinvenire vitam eternam. Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostessunt anime sue. Et ideo forte Daniel propheta dixit Nabuchodonosor regi qui previderatdestructionem regni sui per sompnium arboris, Placeat tibi, rex, consilium meum; peccata tua helimosinis redime,et iniquitates tuas miserationibus pauperum: et forsitan ignoscet tibiDeus peccata tua. Nec credas quod propter copiam helemosinarum bona tua decrescant vel minuantur; immo credas que augentur et crescunt, nam sicut quando lucet candela etardet, et lumen ab ea sumitur, lumen prime candele non minuitur, sed duplicatur,ita per datum helimosinarum substantia tua crescit et augetur. Quod potesmanifeste cognoscere per exempla divina. Deus enim noster Ihesus Christuscum vidisset turbam que secuta fuerat eum in deserto, misertus fuit supeream dicens, "Si dimisero eos ieiunos, in via deficient." Et volens facerehelimosinam de substantia sua ab eo creata, pavit . v. milia hominum exceptisparvulis et mulieribus de . v. panibus et duobus piscibus. Elimosina Deiita facta, substantia Dei ab eo creata in tantum crevit et habundavit utex reliquiis panum et piscium que superfuerant et habundaverant duodecimcophini replerentur. Similiter substantia Domini habundavit et crevit quandopavit Dominus . iiiior. milia hominum extra parvulos et mulieres de vii. panibus et pisciculis paucis et ex reliquiis que superfuerant . vii. sportecollecte sunt fragmentorum plene.