Latin
Book 1, lines 1.1.74-1.1.75
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 1.1.74-75
Not analysed yet
Potes eciam cognoscere quod divitie hominum non minuuntur, sed crescuntper elimosinas per multa exempla humana. Nam multas bonas domos vidi quarumdivitie habundaverunt et creverunt quando helimosine in eis habundabantet habundanter fiebant. Elimosinis autem per avaritiam annichilata suntpenitus et destructa. Sicut enim homo per elimosinas efficitur beatus etin eterna tabernacula recipitir, ita per subtractionem helimosinarum peravariciam efficiter homicida et recta via vadit ad tartara. Unde dicitur,"Si videris fratrem tuum fame morientem nec paveris, occidisti." Et Cassiodorusdixit, "Merito quando quis potest esurientibus subvenire si non pascitextingunt." Elimosina certe exstingit peccatum. Unde Ihesus filius Syracdixit, Ignem ardentem exstinguit aqua, sic elimosina extinguit peccata etresistit peccatis. Fili, helimosinam pauperis ne defraudes, et oculos tuosne a paupere. Animam esurientem ne despexeris, et si exasperes inopiamsuam. Ab inope ne avertas oculos propter iram; et non relinquas querentibuste retro maledicere. Et alibi, "Conclude ehlimosinam in cor pauperis, et hec pro te exorabitab omni malo." Et beatus Iohannes in epistola sua dixit, "Qui habueritsubstantiam mundi, et viderit fratrem suum necessitatem pacientem, et clauseritviscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?"
Ut ergo mortem evites et recipiaris in paradisum, secundum quod Apostolusdixit in epistola ad Galathas, "Opereris bonum ad omnes, et maxime ad domesticosfidei." "Ad omnes" dico quibus commode benefacere potes. Nemo enim de substantiahuius mundi benefacere potest omnibus nisi solus Deus. Omnibus ergo benefacet maxime egenis. Ait enim Cassiodorus, "Egentibus iussum est non divitibussubveniri; fundit potius qui mittit in plenum." "Honora ergo Dominum desubstantia tua omnium frugum tuarum et inplebuntur horrea tua saturitate,et vino torcularia redundabunt," ut Salomon dixit. Honorare ergo debesDominum de tua substantia, et cum usuris melioratam accipies. Nam ut aitidem, "Feneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suamreddet ei." Ait enim Ysaias, Cum funderis animam tuam esurienti; et animam efflictam repleveris,orietur in tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiemtibi dabit Dominus Deus semper, salvabit in splendoribus animam tuam, etossa tua liberabit, et eris quasi ortus irriguus, et sicut fons vivus cuiusnon deficiunt aque. Et honorare debes Dominum de tua substantia, et cum esurienti panem tuumdividere, et habebis laudem in Deo. Ut ait Seneca in epistolis suis, "Magnaquidem laus est, naufrago manum porrigere, erranti viam monstrare, et esurientipanem suum dividere." Non tamen facere debes amore laudis sed tribueredebes de tua substantia bona intentione et non ex vana gloria. Nam ut aitDominus, "Cum, facis elimosinam, noli tuba canere, sed secreto ut nesciatsinistra tua quod faciat dextra tua."