Latin
Book 1, lines 1.1.23-1.1.26
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 1.1.23-26
Not analysed yet
Post doctrinam dixi tibi loquela fore necessaria, que loquela sive loquelasive locutio a spiritu procedit. Et per spiritum ad os producitur, atquelingue artificio exercetur. Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem. Nam ut ait Salomonin Proverbiis, "Sicut urbs patens et sine murorum ambitu, ita vir qui nonpotest cohibere spiritum suum."
Secundo debes custodire os tuum, et hostium circumstancie labiis tuisapponere, et ori tuo frenos rectos, et verbis tuis facere stateram. Namut Salomon sit in Proverbiis, "Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala." Et propheta rogavitDominum dicens: "Appone ori meo custodiam, et hostium circumstantie labiismeis." Et Ihesus filius Syrac dixit, "Si tibi est intellectus, respondeproximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato,et confundaris." Et alibi, Aurum tuum et argentum confla, et verbis tuis facito stateram, etfrenos ori tuo rectos; et attende ne forte labaris in lingua, et cadasin conspectu insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in morte. Freno itaque ori tuo inposito, cum a sapiente dicatur, "Mors et vita inmanu lingue," et alibi, "Verbosa lingua malitis indicium est," et in proverbiodicatur, "Osse caret lingua, sed frangit dorsa maligna," et a Seneca dicatur,"Cotidiana fornax nostra est lingua," oportet te linguam tuam coartare,cohercere, conpescere, atque prout possibile est, dogmare. Nam ut ait Cato, Virtutem primam puto compescere linguam;
Proximus est ille Deo, qui sit ratione tacere. Ideo autem dixi "prout possibile est," quia ut ait beatus Iacobus in epistolasua, "Natura bestiarum, et serpentium, ac volucrum, et ceterorum domaturet domita sunt a natura humana. Linguam autem suam nemo domare potest." Sed licet lingua ad plenum dogmari non possit, cohercenda est tamen etcoartanda ut sit verax et non mendax. Secundum verbum Domini qui ait, "Sitsermo vester, est, est: non, non: quod amplius est, a malo."
Linguam enim mendacem et seminantem inter fratres discordiam odit Dominus,et detestatur anima eius. Unde Salomon ait, "Sex sunt que odit Dominus,et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, cormachinans cogitationes pravas, proferentem mendatium, testem fallacem,pedes veloces ad currendum in malum, et manus veloces ad effundendum sanguinem,et seminantem inter fratres discordias." Et alibi in Ecclesiastico legitur,"Pocior diligendus est fur quam assiduus in mendacio." Et alius dixit,"Acquiesce veritati sive a te prolate sive tibi oblate." Nam ut ait Cassiodorus,"Pessima consuetudo est despicere veritatem." Et veritatem intelligo puram,in qua nichil inmisceatur falsitatis. Nam ut idem ait, "Bonum est verum,si non aliquid illi immisceatur adversi."