Latin
Book 2, lines 2.1.161-2.1.166
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.161-166
Not analysed yet
Si ergo uxor mala est, eam feras prout commode potes. Ait enim quidamsapiens, "Feras, non culpes, quod mutari non potest." Sed licet diligeredebes uxorem, non tamen dare debes illi potestatem super te in vita tua,nec dare debes illi primatum, ne forte tibi sit contraria. Ut Ihesus filiusSirac dixit, "Mulier, si primatum habeat, contraria est viro suo." Uxoremautem diligas ut illi fidem servando alii ea vivente non adhereas, sedpudititiam serves. Nam ut ait lex, "Periniquum videtur esse ut pudicitiamvir ab uxore exigat, quam ipse non exibeat." Et Seneca epistolarum dixit,"Improbum mechum esse dicimus, qui ab uxore per pudicitiam exigit, cumipse sit corruptor alienarum uxorum." Et Salomon dixit, "Qui autem estadulter, propter cordis inopiam perdet animam suam; turpitudinem et ingnominiamcongregat sibi, et obprobrium illius non delebitur."
Nec aduleris uxorem tuam, nec eam nimium laudes, vel eam vituperes,nec mordacitate turpium verborum eam corrigas. Dixit enim Seneca DeFormula Honeste Vite ,"Nullius amicitiam per adulationem acquiras. Laude parce, vitupera parcius." Sicut enim reprehenda est nimia laudatio,sic inmoderata vituperatio; hec enim adulatione, illa vero malignitatesuspecta est. Ne provoces uxorem ad iracundiam, si hoc vitare potes, quiaut ait Salomon, "Non est capud nequius super capud columbri, nec est irasuper iram mulieris." Sed si forte sine tua culpa in iram proruperit, eiusverba minime timebis. Ait enim Cato, Coniugis irate noli tu verba timere,
Nam lacrimis struit insidias, dum femina plorat. Inde eciam Seneca dixit, "Duo genera habent in oculis feminarum lacrime; certi doloris unum, insidiarum aliud." Nam mulieris lacrime condimentumsunt malitie, et parate lacrime insidias non fletum indicant. Quare Catodixit, Nil temere uxori de servis crede querenti:
Sepe enim mulier, quem coniunx diligit, odit. Nec uxoris consilio nimis inhereas. Ait enim sapiens quidam, "Malo in consiliofemine vincunt viros." Et in proverbio dicitur, "Consilium femine aut nimiscarum aut nimis vile."
[Caput XVII.]
De servientibus et mercenariis et servis corrigendis et diligendis .