Latin
Book 2, lines 2.1.167-2.1.90
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.167-90
Not analysed yet
Servientes autem et mercenarios et servos qui fideliter et docte serviunttibi, specialiter multum diligere debes, eosque bene regere ac gubernare,et leniter cum illis agere. Nam dixit Ihesus filius Syrac, "Noli esse sicutleo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi." Et alius dixit, "Subiectorum statum et condiccionem non dominio, sed iudicioregas, ut propriam domum non possidere, sed pocius ministrare puteris." Et quidam philosophus dixit, "Colant te pocius servi tui quam timeant."
Quos enim regere debes, leonina ferocitate minime tractes; alioquina te subiecte subiecti merito precavererent. Ait enim quidam philosophus,"Custodi te a rege illo qui ferrus est ut leo, et cui est levis animusut puero." Esto ergo bonus et bene et bona impera, ut subiecti equo animotibi pareant, ubi boni imperant. Et qui in servos iracundus est et crudelis,satis ostendit potestatem adversus alios sibi defuisse. Quare Salomon dixit,"Rectorem te posuerunt? Noli extolli; esto in illis quasi unus ex ipsis."
Et si docte et fidelliter tibi subiecti servierint, talem illis te exibeas,ut quasi propter te rerum tuarum domini videantur. Nam dixit philosophus,"Qui docte servit, partem dominatus tenet." Unde Ihesus filius Syrac dixit,"Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabitcorrectus, et inscius non honorabitur." Et Salomon dixit, "Servus sapiensdominabitur filiis stultis, et inter fratres hereditatem dividet." Et aliusdixit, "Qui invite servit, servus est; si volens, minister." Et Senecadixit, "Probus libertus sine natura est filius."
Et nota quod si predictis benivolus fueris, benivolum animum erga teet res tuas facient, et obsequia tua circa te finem non habebunt. Nam dixitquidam philosophus, "Obsequium benivoli animi finem non habetur." Et Senecadixit, "Benivoli animi coniunctio, et magna cognatio est." Nec regas eosvel foveas in vitiis; quia ut dixit quidam sapiens, "Non corrigit, sedledit, qui invitum regit." Nec nutrias eos a pueritia delicate. Nam utait Salomon, "Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea illumsentiet contumacem." Et non solum contumacem sentiet illum, sed eciam vilem,ita quod nullum poterit tollerare laborem. Si autem a puericia in laborenutritus est, nullum laborem postea recusabit. Unde Seneca in epistolisdixit, "Nullum laborem recusant manus, que ad arma ab aratro transferuntur:in primo defecit pulvere ille unctus et nitidus." Et Martialis Cocus dixit, Mollibus assuetus loricam ferre recusat,