Latin
Book 2, lines 2.1.21-2.1.23
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.21-23
Not analysed yet
Nam huiusmodi magnates et potentes sive duces aut imperant aut vi compelluntaut rogando faciunt quod tantumdem valet. Unde quidam sapiens dixit, Est orare ducum species violenta iubendi,
Et quasi mandato supplicat esse potens. Et eciam quidam sapiens dixit, "Ubi pauper divitem imitari ceperit, undedici consuevit, miseri." Nam ut ait Tullius, Huiusmodi divites se honoratos et beatos putant. Hii nec obligariquidem benefitio volunt quando eciam benefitium se arbitrantur dedisse. Cum ipsi magnum quamvis aliquid acceperunt atque et a se aut postulariaut expectari, aliquid suscipientur. Et ita predictis rationibus non est multum utendum nec morandum cum huiusmodipotentibus, et maxime cum regibus. Nam et quidam philosophus dixit, "Nichilpeius contingit homini quam diu regi servire et nichil boni acquirere." Et ideo precepit ne quisquam nimis moretur in servitio regis. Et aliusphilosophus dixit, "Qui servit regi ut ita dicam sine fortunio, et hocseculum perdit et aliud." Eligas ergo bonos et humilos cum quibus utariset bonus eris. Unde propheta dixit, "Cum sancto sanctus eris, et cum viroinnocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris."
[Caput VI.]
De amicitia loquacis vel lingosi .
Amor eciam tuus non te ita decipiat, ut in amicitiam loquacis vel lingosivel fatui te trahat. Ideo autem amicitia illorum est vitanda, quia "inmultiloquio non dest peccatum." De lingoso per prophetam dicitur, "Virlingosus non dirigetur in terra." Et Ihesus filius Sirac dixit, "Terribilisest in civitate sua homo lingosus, et temerarius in verbo suo odibilisest." Et alibi, "Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius." Et alibi, "Qui odit loquacitatem, extinguit malitiam." Et alibi idem dixit,"Cum viro lingoso ne loquaris, nec in igne illius struas ligna." Si enimcum illis loqui non debes; illorum amicitiam retinere non potes. Et alibiidem dicit, "Ne cum fatuis consilium habeas, non enim poterunt diligere,nisi que ipsis placent." Et scito quod fatui dicuntur qui multa fantur,et superflua dicunt, sic dicti a for, faris vel fare, fatur. Et eciam Tulliusdixit, "Ciniquorum tota ratio abicienda est." Cinos graece, latinedicitur canis . Inde cinici dicuntur latrantes ut canes. Etideo cum talibus contendere non debemus, quia non intendunt rationi. "Namsicut ignis, quanto magis ligna susceperit, semper in maiorem flammam erigitur,ita malus homo, quanto magis rationem audierit, semper in maiorem malitiamexcitatur." Quare Cato dixit, Contra verbosos noli contendere verbis: