Latin
Book 2, lines 2.1.31-2.1.33
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 2.1.31-2-33
Not analysed yet
Ledere qui potuit, aliquando prodesse valebit. Potentioribus enim pares esse non possumus. Similiter vitare debes stultumiratum. Nam ut ait Salomon, "Grave est saxum et honerosa arena, sed irastulti utroque gravior. Ira certe non habet misericordiam nec erumpensfuror; et impetum concititi ferre quis poterit?"
Sic et ira probi hominis periculosa est. Unde Seneca dixit, "Gravissimaest hominis probi iracundia." Quid idea accidit quia probus homo proposuitnon irasci. Et ut ait Cassiodorus, "Gravius irascitur qui contra propositumcommovetur." Et si forte iracundus vel iratus in aliquo te leserit, nonsis facilis ad indignacionem contra illum. Nam ut ait Salomon, "Vir iracundusprovocat rixas, et qui ad indignationem facilis est erit ad peccata proclivior." Et in tantum nocet iracundia, quia eciam dies hominis minuit. Unde Ihesusfilius Sirac dixit, "Zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus adducetsenectam cogitatus." Sed licet ira taliter prohibeatur, quandoque tamenbene conceditur, ut ait propheta: "Irascimini, et nolite peccare." Et alibidicitur, "Non occidat sol super iracundiam vestram." Et eciam Seneca dixit,"Bonum ad virum cito moritur iracundia."
Et in tantum conceditur ira, ut quandoque melior risu censeatur. Undesapiens dixit, "Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigituranimus delinquentis." Risus tamen pro maiori parte malus censetur. Undesapiens dixit, "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat." Vix enim aut numquam nisi pro stultitia ridere potest homo. Unde consiliumridentium te timere non oportet, statim enim cum rides plures consiliantesridere scire poteris quod de stultia loquuntur. Unde Ihesus filius Siracdixit, "Fatuus in rixu exaltabit vocem suam, vir autem sapiens vix taciteridebit."
[Caput VIII.]
De amicitia malorum hominum vitanda .
Dixi generaliter omnium malorum hominum amicitiam districtam esse penitusevitandam. Nam per talium amicitiam et continuam conversationem boni morescorrumpuntur. Et efficitur homo imperitus, luxuriosus, et seditiosus; ettalia vitia acquirit que sunt penitus fugiendas, ut ait sapiens: "Fugiendaautem sunt et modis omnibus igne ac ferro succidenda, langor a corde, imperitiaab animo, luxuria a ventre, seditio a civite, a domo discordia."
De luxuria quidam philosophus dixit, "Nichil tam mortiferrum est inhumanum genus quam luxuria." Nam luxus sive luxuria corpus destruit, opesannichilat, animam necat, vim eripit, lumina orbat, vocem acerbat. Undeversus, Luxus, corpus, opes, animam, vim, lumina, vocem
Destruit, anichilat, necat, eripit, orbat, acerbat. Et eciam Tullius De Senectute dixit, "Libidinosa intemperans adolescentiaeffetum corpus tradit senectuti." Et de seditione dixit quidam, "Nichilmortiferum in civitate quam seditio; nam seditio civium occasio est hostium."