Latin
Book 3, lines 3.1.47-3.1.50
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.47-50
Not analysed yet
Si ergo habes paupertatem, pacienter tollera; si divitias, illas tibisubice. Unde quidam sapiens dixit, "Et mihi res, et non me rebus subicereconor." Sic ergo animum tuum et cor tuum et mentem tuam vincas, ut licetpecunia quandoque careas, non tamen pecunia et divitie resurant. Dixitenim Tullius De Officiis ,"Malo virum qui pecunia egeat, quam pecuniamque viro." Nam ut dixit quidam philosophus, "Pecunia si uti scias, ancillaest; si nescis, domina." Unde Oratius dixit, Imperat aut servit collecta pecunia cuique. Pecunie ergo imperare oportet non servire. Pecunia certe et omnis res quantumin se est bone sunt, quia hominum causa facte sunt et create sunt. Undeait Apostolus in epistola ad Timotheum, "Omnis creatura Dei bona," respectutamen possidentium eas quandoque mala et male dicuntur, nam si a bono hominepossideantur, bone sunt; si autem a malo et malitioso et misero hominepossideantur, male dicuntur, nam et vinum modice sumptum bonum est, ebriosoautem et superflue biberi malum est. Unde Cato dixit, Que potu peccas, ignoscere tu tibi noli,
Nam crimen nullum vini est, sed culpa bibentis. Et ideo servare debes Cassiodori dictum qui ait, "Facilius est ut accusette sitis quam recuset ebrietas." Ebrius enim extra briam est, id est: extramensuram et pro absente reputatur. Et ideo Seneca dixit, "Absentem leditqui cum ebrio litigat." Quare vinum non est malum, sed ebrietas; et pecunianon est mala, sed nimius amor et cupido pecunie. Et certe sicut idem solin eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit,terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaropossessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium etproditionem et ad omnia fere mala incitat. Unde quidam philosophus dixit,"Pecunia avaro supplitium est, profuso decus, paricidium proditori." Sicet Apostolus ad Timotheum dixit, "Verbum crucis pereuntibus quidem stultitiaest: hiis autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus est Dei."
Sic eciam eloquentia in sapiente homine valde bona est, in insipientevero pessima. Unde sapiens dixit, "Eloquentia sine sapientia gladius estin mane furiosi." Et virtus in sapiente bona est, in insipiente vero pessima. Unde sapiens dixit, "Virtus sine sapientia temeritas imputanda." QuareMartialis dixit, Virtutis studio nimium, Crisippe, laboras,
Virtus absque modo nomen habet vitii. Sic eciam omnes dies boni sunt, ut in Genesi legi quando divisit Deus lucema tenebris et diem a nocte. Sed mali dicuntur dies propter malitiam etmiseriam hominum ut expositores dicunt. Quare Dominus in evangelio dicit,"Sufficit diei malitia sua." Et Apostolus dixit, "Redimamus tempus, quoniamdies mali sunt." Exibe ergo te bonum et omnia apud te bona dicentur. Namut dixit quidam sapiens, "Nichil est homini bonum sine se bono." Si ergobonus fueris, omnibus creaturis licite uti poteris, sed non abuti. Abususenim vel superfluus et nimius usus est reprobatus; et non solum in malissed eciam in bonis rebus, Seneca testante qui ait, "Bonarum rerum nimiaconsuetudo pessima est."