Latin
Book 3, lines 3.1.89-3.1.53
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.89-53
Not analysed yet
Et hoc ideo quia abusus vel superfluus usus ex libidine procedit vellibidinem inducit, que omnino interdicitur. Nam libido est inproba voluntasutendi creatura propter se. Usus certe omnium rerum hominibus est a Deoconcessus. Sed abusus vel usus superfluus penitus est interdictus, ut optimenotavit beatus Augustinus in sermone suo qui legitur in sexta feria postPentecostem, qui sic incipit, "Non solum in novo," etc. Pecunia ergo utipoteris, sed si illam habes, ne vilis sis; habeas eam vilem. Nam dixitquidam philosophus, "Si pecuniam habueris, necesse est ut te ipsum velpecuniam vilem habeas." Et impera tibi. Nam scriptum est, "Imperare sibimaximum est imperium."
Et cor tuum et animam tuam menteque tua taliter possideas, ut licetdifficilimum opus sit se vincere, tibi tamen imperando te taliter vincas,ut te ipso contentus sis, et secundum naturam vivas divitemque te faciaspaupertati assensum praestando et naturaliter vivendo, pecuniam eciam contempnendo,turpiaque lucra vilipendendo, que non solum sunt contempnenda, sed eciamsecundum leges ab heredibus sunt extorquenda; inique eciam acquisita restituendo,cum distinctione tamen, non quedam inique sunt acquisita et non iniqueretenta, ut lucra meretricis; quedam vero inique retenta sunt et non iniqueacquisita, ut superhabundantia prebende; quedam autem inique sunt acquisitaet inique retenta, ut usura et rapina, et ideo non sunt tenenda, sed restituenda,ut iura proclamant.
[Caput IX.]
De guerra vitanda .
Quilibet certe servando predicta se divitem facere poterit, nisi fortein guerra sit constitutus. Quantumcumque sit dives, oportet illum, si inguerra diu perseveraverit, aut divitias aut guerram perdere aut forte utrumque. Quare quidam philosophus dixit, "Nemo in guera constitutus satis divesesse potest." Si enim pauper est, guerram nullo modo sustinere potest; si autem in divitiis multum habundat, in sumptibus multo magis habundabit. Nulle enim sunt opes, ut mihi videtur, que sumptibus guerre sint suffitientes. Nam sicut omnes, qui peccant, quanto maiores sunt, famosius crimen habent,secundum Martialem qui ait: Omnis homo crimen tanto famosius in se,
Quanto qui peccat maior habetur, habet; ita homo in guerra constitutus, quanto maiorem, tanto maiores sumptus illumfacere oportet; et si guerram forte amiserit, maiori casui subiacebit. Unde dictum est, "Excelsis facilius nocet casus." Et in Lucano dicitur, Invida factorem series summisque negatum
Stare diu nimioque graves sub pondere lapsus. Et Martialis dixit, Altior ascensus, gravior plerumque ruina est. Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amorDei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliterammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominisanima recta via pergere molitur. Amore itaque Dei et timore tantorum malorumguerram, quantumcumque potes, vitare debes, tua tibi servando et aliisrelinquendo sua. Nam ut ait Seneca, "Principium discordie est quod estcommune suum facere." Et iterum, "Quietissimam vitam agerent homines interris, si duo hec verba ante res omnes colerent, scilicet meum et tuum." Quod facere potes si eciam mandata Dei taliter servaveris quod nemini faciasque tibi fieri non vis, et omnia facias aliis que ab aliis tibi vis fieri. Quare dixit Dominus in evangelio, "Omnia quecumque vultis ut faciant vobishomines, et vos facite illis similiter." Et hoc est lex naturalis quamqui non servat contra omnes facere proponit, Cassiodoro testante qui ait,"Qui sine lege vult agere, cunctorum disposuit regna quassare."