Latin
Book 3, lines 3.1.9-3.1.13
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 3.1.9-13
Not analysed yet
Porro substantie iniustorum sicut fluvii siccabuntur, quia qui malecongregat, cito dispergit. Iustum iuditium est, ut que de malo proveniuntad malum proveniant, nec accedit ad bonum quod non procedit ex bono.
[Caput I.]
De acquirendis et conservandis opibus .
In acquirendis et conservandis opibus et retinendis vehementer studeas,tres comites pre oculis semper habendo, videlicet, Deum et conscientiamet bonam famam, vel ad minus duos, scilicet, Deum et conscientiam. Namcum a Deo bona cuncta procedant, merito Deus omnibus opibus est preferendus. Unde sapiens ait, "Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri insatiabiles." Opes enim secundum Domini et sanctorum eius mandata recte potes habereac possidere, ut ait Apostolus, "Estote quasi tristes, semper autem gaudentes:omnia possidentes, tamquam nichil habentes." Multos enim sanctos legimusdivitias magnas et multas habuisse, ut fuit beatus Iob; et eciam in evangeliolegitur de Ioseph ab Arimathia, qui nobilis erat decurio, vir dives etiustus, et discipulus Domini, ocultus tamen propter metum Iudeorum. Opesitaque acquiras et possideas, non tamen eis cor apponas. Unde prophetadixit, "Noli sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere. Divitiesi affluant, nolite cor apponere."
Non ergo debes cor vel animum apponere divitiis vel voluptatibus, queex occasione divitiarum oriuntur, quarum ocasione peccata sumunt initium. Nam ut Seneca in epistolis dixit, "Animum voluptati indulgere initium estomnium malorum." Turpe est enim beatam vitam in auro vel argento reponere,quia ut ait Innocentius, "Opes non faciunt hominem divitem, sed egenum." Divitias ergo sub pedibus debes habere et non super capud, ut prophetadixit, "Omnia subiectisti sub pedibus eius, oves et boves universa, insuperet pecora campi." "Non divitias super capud," id est, non patiaris te avitiis superari. Avari enim divitias super capud et non sub pedibus haberedicuntur, quia se a divitiis permittunt superari. Et ut verius dicam, avarusimproprie dicitur habere divitias; non enim habet avarus divitias, seddivitie habent eum, et ita illum detinent alligatum, ut divitiis non possitgaudere, nec fructus ex eis habere. Ut Salomon ait, "Qui congregat divitias,fructus non capit ex eis." Et Cato dixit, Eger dives habet nummos, sed non habet se ipsum. Ita certe habet avarus divitias sicut homo dicitur habere febres. Non enimproprie habet febres homo, immo febres habent hominem eumque detinent alligatum. Divitias autem acquiras et sub pedibus habeas, iustas tamen et bonas. Quiaut ait propheta, "Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas."