Latin
Book 4, lines 4.1.18-4.1.22
Albertano of Brescia, De Amore et Dilectione Dei 4.1.18-22
Not analysed yet
Pro vitio virtus crimina sepe tulit. Et alius philosophus dixit, "Huius seculi bona sunt commixta: non enimcomedes mel sine veneno."
Errore itaque depulso semper virtutes assequi debes, que sole danteDomino te beatum facere possunt. Quare Martialis cuidam qui vocabatur Carinodixit, Credis opes solas te posse, Carine, beare;
Virtus est que te sola beare potest. Prius ergo removenda sunt vitia que obstant virtutibus, postea que ad virtutesaccedendum est. Nam idem dixit, "Nichil prodest dare precepta, nisi priusammoveas obstatura preceptis." Ad virtutes ergo adipiscendas in primisnecessaria est ut cor et animum mentemque tuam ab omnibus vitiis mundesac purges ingenio tuo. Magni namque ingenii est revocare mentem a sensibuset cogitatione et consuetudine. Gravissimum est enim consuetudinis imperium. Cogitationes enim prave pravos mores inducunt, et homines coinquinant atquepolluunt. Unde Dominus in evangelio dixit, Non quod intrat per os, coinquinat hominem, sed prave cogitationesa corde descendunt: de corde enim exeunt cogitationes male, homicidia,adulteria, furta, fornicationes, falsa testimonia, blasphemie: hec suntque coinquinant hominem. Spiritu ergo ambulare debes, et desideria carnis non perficietis, Apostolotestante qui ait, "Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis." Et ut generaliter tibi dicam, omnia vitia vitare poteris atque fugare sivitaveris sceleratos et certaveris contra vitia quibus homines corrumpunturet scelerati efficiuntur. Quos tibi dixi vitandos per epistolam ad Timotheumsecundam capitulo; hic autem scito quod positum est supra in titulo DeAmicitia Malorum Hominum Vitanda ,et eciam in titulo supra De AmicitiaAvari vel Cupidi Vitanda . Unde eciam Salomon dixit, "Eice irrisorem,et eicietur cum eo iniuria, cessabuntque cause et contumelie." Purgatoigitur corde atque mundato a vitiis et cogitationibus malis illud roboraredebes virtutibus, et ita melius corpus tueri quam per arma bellica, Ysopotestante qui ait, Non ope lorice nec egebit acumine sice
More nec ostili cuiusque iuvamine pili,
Solo virtutum quis constat robore tutum. Pectus itaque tuum virtutibus taliter armare debes ut amorem Dei et caritatemque dicitur dilectio Dei et proximi omnibus aliis rebus preferas, de quibussatis supradixi. Dilectionem vero proximorum et maxime tuorum sed animoponas. Nam ut ait Apostolus in epistola ad Timotheum, "Qui suorum et maximedomesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior." Sollicitudinem et diligentiam portarias tui pectoris facias.