Latin · ~7 min
Lines 1.1-1.5
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.1-5
Not analysed yet
Quoniam multi sunt, qui in adversitatibus et tribulationibus taliter affliguntur et deprimuntur, quod, cum in se propter animi perturbationem nec consilium nec consolationem habeant neque ab aliis expectent, ita contristantur, ut de malo in pejus cadant: ideo tibi, filio meo Johanni, qui in arte cyrurgiæmedicando te exerces, et plerumque tales invenis, quædam tibi pro modulo meæ scientiæ scribere curavi, per quæ, dante Domino, poteris prædictis non solum in corporibus medelam tribuere, sed etiam circa prædicta consilium et consolationem impertiri atque juvamen. Legas itaque similitudinem infra scriptam, et auctoritates in hoc libronotatas attente ac studiosissime perlegas, et ita, divina favente grati, poteris tibi et aliis proficiendo ad prædicta leviter pervenire. Ecce similitudo.
Caput I.
Exemplum in persona Melibei .
Quidam juvenis, Melibeus nomine, vir potens et dives, relinquens uxoremet filiam in domo, quas multum diligebat, clauso ostio domus, ivit spatiatum. Tres vero sui vicini et hostes antiqui hoc videntes, appositis scalis acper fenestras domus intrantes, uxorem Melibei, Prudentiam nomine, verberaveruntfortiter et, filiæ ejus plagis quinque appositis, videlicet in oculis, auribus, ore et naso ac manibus, illamque semivivam relinquentes, abierunt.
Melibeus vero post modum reversus, hoc videns coepit magno planctu flendocomas sibi dilaniare vestesque suas quasi more furiosi dilacerare. Uxor autem jam dicta, ut taceret, coepit illum instanter ammonere. Ille verosemper plus clamabat; at illa distulit aliquantulum recordata de verboOvidii, De Remedio Amoris ,qui dixit: Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere vetat? non hoc illa monenda loco est.
Cum dederit lacrimas animumque impleverit ægrum,
Ille dolor verbis emoderandus erit. Caput II.
De consolatione .
Cum autem vir a fletu aliquantulum cessasset animumque ægrum implevisset, coepit illum Prudentia monere dicens: Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?