Latin · ~13 min
Lines 1.6-1.17
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.6-17
Not analysed yet
Acquirit gemitus præmia nulla tuus,
Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
Terge tuas lacrimas; prospice quid facias.
Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem,
Cum dolor ad dominum præmia nulla ferat. Filia tua, dante Domino, bene liberabitur; nam etsi mortua fuerit, nontamen te propter illam destruere debes. Ait enim Seneca: "Non affligitursapiens liberorum vel amicorum amissione: eodem animo enim fert illorummortem quo suam expectat. ""Malo enim, ut relinquas dolorem quam ab illo relinquaris: et quam primum id facere desiste, quod, etiam si voles, diu facere non poteris."
Melibeus respondit: Quis posset in tanto dolore fletum et lacrimas cohibere, nam et Dominus noster, Jhesus Christus, de Lazaro amico suo "infremuitspiritu et lacrimatus est."
At Prudentia dixit: Temperatus fletus a tristi vel inter tristes nonest prohibitus, immo concessus secundum beatum Paulum, qui dixit in Epistolaad Romanos: "Gaudere cum gaudentibus et flere cum flentibus. "Et etiamTullius dixit: "Proprium est animi bene constituti, et lætari bonisrebus et dolere contrariis;" plorare autem ac multas lacrimas fundere, prohibitum est. Modus vero a Seneca inventus est servandus, qui dixit:" Nec sicci sint oculi tui, amisso amico, nec fluant: lacrimandum est, etnon plorandum. "Ante vero quam amicum amittas, repara ipsum, si commodepotes, nam ut idem ait: "Sanctius est amicum reparare quam flere. "Ad hocergo ut prudenter vivas, tristitiam hujus seculi ab animo tuo omnino repellas, ait enim Jhesus Sirac: "Multos enim occidit tristitia, nec est utilitasin illa. "Et alibi idem dixit: "Animus gaudens floridam vitam facit, spiritusvero tristis exsiccat ossa. "Et Salomon dixit: "Sicut tinea vestimentoet vermis ligno, ita tristitia nocet hominis cordi;" et iterum: "Non contristabitjustum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo. "Et Senecain Epistolis dixit: "Nihil est stultius quam famam captare tristitiæet lacrimas approbare;" "nihil enim sapienti viro accidere potest, quodeum contristet: stat rectus sub quolibet pondere, "sicut accidit in beatoJob, qui cum omnes filios suos omnemque substantiam suam amisisset, insuperet multas in corpore suo tribulationes sustineret, semper stetit rectus ac semper Domino gratias agens dicebat: "Dominus dedit, Dominus abstulit; quod Domino placuit factum est; sit nomen Domini benedictum" "ex hoc nuncet usque in seculum. "Non ergo debemus nimis dolere de filiis vel aliisrebus amissis, ex quo id quod accidit mutari non potest; sed potius debemusgaudere de habitis, quam dolere de amissis, unde quidam volens patrem demorte filii consolari sic ait: Noli flere quod bonum filium amisisti, sedpotius quod talem habuisti, gaude. Et alibi idem Seneca ait: "Nulla res citius ad odium venit quam dolor; recens dolor libenter ad se consolationeminducit, inveteratus vero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus estaut stultus." Et certe tristitiam hujus seculi a te ideo repellere debes, quia verum est, quod beatus Paulus in Epistola secunda ad Corinthios circamedium dixit: "Seculi autem tristitia mortem operatur. Quæ enim secundumDeum est, poenitentiam in salutem stabilem operatur;" et ideo eam a te nullomodo repellas, sed potius die noctuque studeas habere, quia postea "converteturin gaudium, "ut Dominus in Evangelio dixit. Unde Salomon ait: "Cor sapientiumest ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia. "Et iterum: "Meliusest ire ad domum luctus quam ad domum convivii."