Latin · ~11 min
Lines 1.112-1.118
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.112-118
Not analysed yet
Sexta denique ratione "cupiditas omnino in omnibus negotiis omnibusqueactibus removenda est atque fugienda, et igne ac ferro succidenda, totoqueartificio separanda" propter infirmitatem vitandam maxime; nam si cupiditasfinem quærendi non invenerit, ut dictum est, illam merito fugeredebes. Scriptum est enim in Didascalo Hugonis, in titulo Quomodosit legenda divina Scriptura ad Correctionem Morum: "Noli sequi infinita; nam ubi finis non est, requies non esse potest; ubi pax non est, Deus habitarenon potest. In pace, inquit propheta, factus est locus ejus, et in Sionhabitatio ejus. "
Caput XIV.
De festinantia vitanda in consiliis .
Festinantiam denique in consiliis esse contrariam, cognoscas; ideoqueillam in consiliis a te procul abicias; sicut enim "in judicando criminosaest celeritas, "unde dici consuevit: Optimum judicem existimo, qui citointelligit et tarde judicat, et etiam: "Ad poenitendum properat qui citojudicat, "ita et de consiliis scriptum est: "De consiliis, quod diu tractaveris, id puta rectissimum. "Et etiam dici consuevit: "Velox consilium sequiturpoenitentia. "Non ergo consilium dare vel recipere debes subito et festinanter, sed cum deliberatione ac mora competenti; ait enim Seneca, De FormulaHonestæ Vitæ : "Nihil tibi subitum sit, sed totum ante prospicias; nam qui providus est, non dicit non putavi hoc fiere ; quia non dubitat, sed expectat, non suspicatur, sed cavet. "Quare in talibus deliberatioet competens mora non est reprobanda, immo valde diligenda. Scriptum estenim: "Deliberare utilia, mora est tutissima;" et iterum: "Mora omnis odioest sed facit sapientem. "
Caput XV.
De secreto non propalando nisi propter necessitatem et utilitatem .
Habita deliberatione ac diligenti provisione super removendis hijs, quæ sunt consilio contraria, videlicet ira, cupiditate seu voluptateac festinantia, provideas etiam, ut secretum tuum tibi habeas nec ab alioinde consilium petas, si per consilium, alienum non potes tuam conditionemfacere meliorem; ait enim Jhesus Sirac: "Amico et inimico noli enarraresensum tuum, et, si est tuum delictum, noli denudare. Audiet enim te, etrespiciet te, et quasi defendens peccatum tuum, subridebit te. "Et aliusdixit: "Quod secretum esse vis, nemini dicas. "Et alius dixit: Vix existimesab uno posse celari secretum. Et Petrus Alfunsus dixit: "Consilium velsecretum absconditum quasi in carcere suo tenet ligatum;" quare dixit:" Qui consilium suum in corde suo retinet, sui juris est melius eligere;" nam tutius est tacere, quam ut taceat alium rogare. Ait enim Seneca: "Sitibi ipsi non imperasti, ut taceres, quomodo ab alio silentium quæris?" Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consiliumfacere debeas tuaque secreta aperire; ait enim Seneca: "Tu omnia cum amicodelibera, sed de ipso prius. "Et Petrus Alfunsus dixit: "Propter amicosnon probatos: provide tibi semel de inimicis, et millesies de amicis; quiaforsan amicus fiet inimicus, et sic levius poterit dampnum tuum perquirere. "