Latin · ~9 min
Lines 1.119-1.128
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.119-128
Not analysed yet
Caput XVI.
De non ostendenda voluntate in consiliis .
Item provideas, ne voluntatem tuam super consilio petito consiliariisostendas; nam fere omnes homines assentatores sunt, vultumque petentisrespiciunt; et quod ei placere credunt, id libenter dicere conantur, etmagis, illius voluntatem respiciendo, illi applaudunt, quam quod ei displiceat, licet utile sit, dicere velint; et hæc est ratio, quare magnatesatque potentes, si per se nesciunt, consilium bonum vix aut nunquam caperepossunt; de quibus assentatoribus atque adulatoribus infra plenius tibidicam.
In petendo itaque a te consilio primo provideas, ut quæ sunt contrariaconsilio a te et a consiliariis tuis removeas; secundo, ut secretum tuumtibi habeas, si tuam conditionem per alienum consilium meliorare non potes; tertio, ut de consiliariis intra te deliberes atque perpenses; quarto, ut de consilio petito voluntatem consiliariis non ostendas.
Caput XVII.
De consilio ab aliis petendo . �
Petito a te consilio atque intra te proviso, opportunum est quandoque, ut ab alio vel ab aliis consilium petas. Videndum est igitur a quibus consiliumpetere debeas.
In petendo itaque ab aliis consilio, hanc cautelam sollicite observes, ut bonos amicos a malis vel ab inimicis discernas. A bonis ergo amicis, et a sapientibus ac peritis, probatis et inventis fidelibus, et maximea senibus consilium postulanfum est.
De amicis ideo dixit, quia, ut ait Salomon, "unguento et variisodoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur;" nihilenim "dulcius est quam habere amicum, cum quo tanquam cum te ipso loquaris. "Quare idem Salomon ait: "Amico fideli nulla est comparatio, nec est dignaponderatio auri vel argenti contra bonitatem fidei ejus;" et iterum: "Amicussi permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticistuis fiducialiter aget. "Et iterum ait: "Amicus fidelis, protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. "Inde etiam dici consuevit:" Quale est sine anima corpus, talis est sine amicis homo;" nam "etsi eapermaneant, quæ dicuntur dona fortunæ, vita tamen inculta etdeserta ab amicis non potest esse jocunda."
De sapientibus et peritis ideo dixi, quia verum est, quod diciconsuevit: "Sapiens contra omnes fert arma, dum cogitat. "Per sapientiamergo ac consilium suum tibi taliter consulent, quod, si eis credideris, inconsulte cadere non poteris. Scriptum est enim: Non de ponte cadit qui cum sapientia vadit. Et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ ,dixit: "Consiliumperitorum ex apertis obscura existimat, ex parvis magna, ex proximis remota, ex partibus tota."