Latin · ~10 min
Lines 1.180-1.50
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.180-50
Not analysed yet
Super tertio verbo, quod subicit Tullius, dicens quid consequens ,sollicite provideas examinando, utrum ex consilio consequaris bonum anmalum, utrum odium an amorem, [utrum] timorem an gratiam, utrum jus aninjuriam, utrum pacem an guerram, utrum dampnum an utilitatem, et aliamulta, quæ circa consequentiam notari possunt, quæ hic commodeenumerari non valent. In quibus omnibus bonum eligendum est et utilitasassumenda, odio et timore, injuria et guerra, et aliis malis penitus omissisatque remotis.
Super eo vero, quod quarto loco adjecit Tullius, videlicet ex quibusquæque gignantur ,valde pensandum est, ut examines unumquodqueverbum consilii, an gignantur aliquid virtutis an vitii, an aliquid quodmerito debeat vitari, vel ex quo commoditas vel utilitas possit trahi.
Super quinto denique verbo, ubi Tullius dixit quæ cujusquerei causa sit ,diligenter provideas examinando causas rerum, easquesollicite requirendo. Ait enim Seneca: "Cujusque facti causam require et, cum initia inveneris, exitus cogitabis, "de quo initio et exitu satis tibisupra dixi. Causam igitur requiras, scilicet efficientem, materialem, formalematque finalem; item causam principalem atque accidentalem, quæ potestdici occasio potius quam causa; item causam proximam atque remotam.
Ad hoc ergo, ut consilium bene examines et negotia tua prudenter pertractes, "in futura prospectum intende et, quæ possint contingere, animo tuocuncta propone. "Et non solum in futura, sed etiam in præterita intenderedebes. Ait enim Seneca, De Formula Honestæ Vitæ : "Siprudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: præsentiaordina, futura provide, præterita recordare; nam qui nihil de præteritocogitat, perdit vitam; qui nihil de futuro præmeditatur, in omniaincautus incidit. Propone autem animo tuo et mala futura et bona, ut illasustinere possis, ista moderari. "
Caput XXVII.
Quando consilium sit assumendum vel approbandum .
Viso, quomodo examinandum sit consilium, videamus, quando sit assumendumet approbandum. Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum. Et licet bonumvideatur consilium, non tamen statim illud sumere vel capere debes, seddiligenter inspicere, quomodo poteris perficere. Ait enim Tullius: "Adrem gerendam qui accedit, caveat, ne id solummodo consideret, quam illares honesta sit, sed etiam ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipsoconsiderandum est, ne aut temere desperet propter cupiditatem. In omnibusautem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda præparatio est diligens. "Considera ergo, ne nimis capias; nam in proverbio dicitur: Qui nimis capit, parum stringit. Inde etiam Cato dixit: Quod potes, id tempta, operis ne pondere pressus