Latin · ~11 min
Lines 1.171-1.179
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.171-179
Not analysed yet
In examinatione consilii itaque primo abicias et a te atque consiliariispenitus removeas ea, quæ supra dixi esse contraria consilio, videlicetiram, voluptatem seu cupiditatem tque festinantiam.
Secundo vero ad principium negotii te referas, quia "uniuscujusque reipotissima pars est principium. "Et etiam in contractibus uniuscujusquecontractus initium spectandum est. Et etiam rationes, nisi a capite inspiciantur, intelligi non possunt, ut leges dicunt. Initia igitur sive principia rerumdiligentissime circumspicienda sunt. Scriptum est enim: Principiis obsta: sero medicina paratur.
Cum mala per longas convaluere moras. "Omnia namque mala exempla orta sunt ex bonis initiis, "ut Salustius dixit. Et quia "in omnibus bonis duplicia mala invenies, "ut Jhesus Sirac dixit, ideo in principiis mgis timere debes propter duplicia mala, quæ omnibusrebus insunt. Nam, si in bonis initiis periculum propter duplicia malavertitur, multo fortius in rebus male coeptis vel mle provisis periculumversatur: quia "vix bono peraguntur exitu quæ malo sunt inchoataprincipio, "ut decreta dicunt. Quare non solum principium, sed etiam finemin dictis et factis diligenter considerbis. Ait enim Pamphilus: Principium finemque simul prudentia spectat.
Rerum finis habet crimen et omne decus.
Verbi principium, finem circumspice verbi,
Ut melius possis præmeditata loqui. Inde etiam Seneca in Epistolis dixit: "Facilius est initia vitiorumprohibere quam impetum regere;" et iterum: "Facilius est vitia excluderequam admissa comprimere;" "initia enim in potestate nostra sunt: de eventufortuna judicat. "Prudenter ergo et cum magna dilatione consilia examinabis. "Prudentis enim proprium est consilia examinare, nec cito credulitate adfalsa prolabi."
In examinatione vero consilii et in aliis rebus, secundum Tullium hocconsiderabis, videlicet "quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quidconsentaneum cuique rei sit, quid consequens, ex quibus quæque gignantur, quæ cujusque rei causa sit."
Quid verum sit ,ideo inspicere debemus, quia "veritas semperest colenda, quæ sola Deo homines proximos facit, "cum ipse Deusveritas sit, ipso testante, qui ait: "Ego sum via et veritas et vita. "Quod autem adjecit Tullius sincerumque ,hoc ideo ixit, quia sinceraet pura veritas spectanda est, mendacio doloso penitus fugato. Quare dixitCassiodorus: "Bonum est verum, si in eo nihil immisceatur adversum. "EtDominus dixit: "Diabolus est mendax et pater ejus. "Et Salomon dixit: "Potiusdiligendus est fur quam assiduus in mendacio."
Super eo vero quod adjecit consentaneum ,statim in negotio tibiproposito inspicere debes, utrum negotium illud vel consilium consentaneumsit rationi, an non. Similiter inspicere debes, qui consentiant huic negotioet voluntati tuæ atque consilio, et qui contradicant et quales, utper hoc cognoscas, utrum negotium vel consilium perduci possit ad effectum, an minime. Similiter etiam inspicere ac providere debes, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ, an non. Et in prædictisomnibus ita examinando provideas, ut appetitus tuus consentiat rationi, utilitati ac possibilitati.