Latin · ~8 min
Lines 1.191-1.199
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.191-199
Not analysed yet
Quando et qualiter consilium sit retinendum .
Viso et cognito, quando et qualiter consilium sit capiendum sive assumendum, videamus, quando et qualiter consilium sit retinendum. Et certe consiliumest retinendum, quando per probationem et experientiam apparuit bonum acutile; nam, ut supra dixi, Paulus ait: "Omnia probate: quod bonum est tenete. "Et tunc magna constantia illud retinere debes; ait enim Cato: Constans et lenis, ut res expostulat, esto;
Temporibus mors sapiens sine crimine mutat. Nam et Seneca, De Formula Honestæ Vitæ ,dixit: "Mobilisesto non levis, constans non pertinax. "Constanter ergo consilium servabis, non pertinaciter.
Caput XXIX.
Quando consilium vel promissum possit vel debeat mutari .
Nunc superest videre, quando consilium vel promissum mutari possit veldebeat. Et certe consilium mutari potest multis ex causis.
Mutari namque potest cessante causa, vel etiam nova causa superveniente; nam "cessante causa debet cessare effectus, "et quæ de novo emergunt, novo indigent consilio, ut leges dicunt. Quare dici consuevit: Non credas stultum cum re mutare consultum. Inde etiam Seneca dixit: Consilium tuum si audierit hostis, consilii dispositionempermutes.
Potest etiam et debet mutari consilium, si errore vel aliqua ex causamalum vel inutile fuerit captum, quod frequenter accidit; nam, ut ait Seneca, "sunt quædam, quæ non videntur bona esse, et sunt; et sunt, quæ videntur, et non sunt. ""Crebro quidem faciem mendacii veritasretinet; crebro mendacium specie veritatis occultatur. Nam sicut aliquandotristem faciem amicus, et blandam adulator ostendit: sic verisimile coloraturet, ut fallat vel subripiat, conatur. "Inde etiam Ovidius dixit: Impia sub dulci melle venena latent. Nam "in omnibus bonis duplicia mala invenies, "ut supra dixi.
Item mutandum est consilium, si turpe fuerit vel ex turpi causa; namsi ex prædictis causis etiam promissio facta esset, tamen effectumnon teneret, quia vel ipso jure nulla esset, vel exceptio contra eam daretur; generaliter enim novimus, "turpes stipulationes nullius esse momenti, "ut leges dicunt.