Latin · ~8 min
Lines 1.200-1.207
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.200-207
Not analysed yet
Item mutandum est consilium, si ad peccatum pertineat, quia generaliterdici consuevit: "Nullum consilium est contra Dominum."
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiamde promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contrariaei cui promissio facta est. Ait enim Tullius: "Nec promissa servanda sunt, quæ sunt hijs, quibus promiseris, inutilia: nec si tibi plus noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris. "Unde supra dixi: Sapiens non mentitur, cum suum propositum mutat in melius. Sicut enim "non videtur dejerare quiex concessa causa deserit jusjurandum, "ut lex dicit: hoc deniue servespro regula generali, quod per sapientes dici consuevit: "Malum est consilium, quod mutari non potest. "Quare hujusmodi juramenta, quæ dicuntur præcisa ,videntur mala ideo quod in aliquibus sunt mutanda.
Prædictis notatis ac diligenter cognitis Melibues respondit dicens: Huc usque, domina mea, sufficienter de consiliis et circa consilia in genereme docuisti. Vellem tamen ut, ad speciem descendendo, consilium super hocnegotio præsenti mihi datum mecum examinares, ita ut, utilitate provisaet cognita, quod melius fuerit eligamus.
Prudentia dixit: Domine mi, rogo te ut, si forte aliquid dixero, quodtibi displiceat, ad animum non revoces, quia in tui honorem atque utilitatemhoc dicam sperans, quod patienter sustinebis; nam "qui corripit hominemmagis gratiam apud eum inveniet, quam qui per linguæ blandimentadecipit. "Scias igitur: consilium, quod dicis tibi datum, non potuit diciconsilium, sed, salva pace tua, fuit quædam arrengatio sive contionatioimprovida et indiscreta. Nam in multis capitulis errando malum consiliumcepisti.
Caput XXX.
De errore consilii .
Primo enim errasti in congregatione consilii; nam primo debebas congregarepaucos consilii habendi cause et postea, si opus fuisset, multos: tu statima principio vocasti "multitudinem onerosam."
Secundo errasti quia, cum debuisses congregare bonos amicos ac sapientesac peritos, probatos ac fideles inventos et maxime senes, tu cum prædictiscongregasti quoslibet notos, etiam malos, juvenes ac stultos, adulatoresquoque et simulatores et assentatores, et illos etiam, qui non amore sedtimore tibi reverentiam ostendebant: quod minime facere debuisti.