Latin · ~7 min
Lines 1.208-1.217
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.208-217
Not analysed yet
Tertio vero errasti, quia cum ira simul et voluptate seu cupiditateatque festinantia tu iratus consilium postulasti, non removendo prædictatria a te et a consiliariis tuis, quæ sunt contraria consilio.
Quarto vero errasti, quia, cum tuam voluntatem consiliariis ostendereminime debuisti, tu voluntatem tuam illis ostendendo, magnam affectionemde vindicta in continenti facienda eis demonstrasti; quare consiliarii, magis secuti tuam voluntatem quam tuam utilitatem, de vindicta in continentifacienda tibi consuluerunt.
Quinto errasti, quia unico consilio contentus fuisti, cum in tam arduonegotio multa consilia sint necessaria.
Sexto errasti, quia non examinasti consilium.
Septimo demum errasti quia, facta partita, non es secutus voluntatemet sensum sapientium et amicorum, sed potius voluntatem ac sensum multitudinisstultorum atque errantium. Si enim ad multitudinem, et non ad sensum respexeris, nunquam bonum consilium habere valebis; nam stultos semper invenies incentuplum, quam sapientes; et stulti stulta diligunt, et animum suum semperad stultitiam inclinant; sapientes vero pauci paucos inveniunt sapientes; quare in partitis, quæ in consiliis fieri consueverunt, semper succumbunt. Inde est, quod in partitis, quæ in consiliis civitatum fieri consueverunt, consilia semper malum sortiuntur effectum, so voluntatem multitudinis, et non paucorum sapientiam, sectantur.
Melibeus respondit: Bene confiteor me errasse; verum quia supra mihidixisti, me licite consilium posse post examinationem, et etiam post captionemmutare, licet melius fuisset ab initio malum et indiscretum consilium noncapere, quam captum postea mutare, tamen post examinationem de novo faciendamad tuam voluntatem sum mutare paratus; "humanum enim est peccare, diabolicumvero perseverare."
Tunc Prudentia respondit: Consilium, quod dicis factum, nullo jure infactumfieri potest. Ait enim lex: Factæ autem res nulla constitutione infactæfieri possunt. Verumtamen, quod factum ext, examinari potest et, erroredepulso, utilitas discerni atque assumi.
Caput XXXI.
De examinatione consilii in specie .
Examinemus itaque illud quale consilium, utilitatem dante Domino assumpturi. Ut igitur examinatio recte fieri valeat, a capite incipiendo, singula dispiciamus.