Latin · ~8 min
Lines 1.222-1.57
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.222-57
Not analysed yet
Caput XXXII.
De custodia personæ in guerra constitutæ .
Scire enim debes, quod qui guerram habet multipliciter se custodiredebet.
In primis igitur custodiam a Deo postulare suppliciter ac devote debes, a quo est "omne datum optimum" et sine cujus auxilio nihil bene valet custodiri. Propheta hoc testante, qui ait: "Nisi Dominus custodierit civitatem, frustravigilat qui custodit eam."
Secundo custodiam tui committas probatis et notis ac fidelibus amicis, ab illis auxilium, si opus est, ad tui custodiam postulando. Ait enim Cato: Auxilium a notis petito, si forte laboras.
Nec quisquam melior medicus, quam fidus amicus. Tertio custodias te ab omnibus extraneis et ignotis, illos semper suspicando. Ait enim Petrus Alfunsus: "Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum priuscognoveris; et si tibi in via ignotus se associaverit, iterque tuum investigaverit, dic te velle longius ire quam disposueris; et si detulerit lanceam, vadea dextris: si ensem, vade a sinistris."
Quarto custodias te sagaciter ab omnibus illis, quorum consilium tibidixi esse vitandum, supra in titulo: Quorum consilium sit vitandum .
Quinto vero ita de custodias, ut vilipendendo parvum inimicum custodiamtui non omittas. Sapiens enim in omnibus metuit, et maxime inimicos. UndeSalomon dixit: "Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero mentis estduræ, corruet in malum. "Timere ergo debes omnes insidias; dixitenim Seneca: "Qui omnes insidias timet, in nullas incidet;" et iterum idemait: "Semper metuendo sapiens vitat malum;" unde alibi idem dixit: "Noncito perit ruina, qui ruinam timet. "Et licet videatur tibi, te bene essetutum et in tuto loco, nihilominus tamen tibi cavere debes. Ait enim idemSeneca: "Caret periculo, qui etiam tutus cavet. "Et timere debes non solummagna, sed etiam modica et parva, et non solum magnos inimicos, sed etiamparvos. Scriptum est enim: "Inimicum, quamvis humilem, docti est metuere. "Inde etiam Ovidius, De Remedio Amoris ,dixit: Parva necat morsu spatiosum vipera taurum;