Latin · ~7 min
Lines 1.58-1.239
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.58-239
Not analysed yet
A cane non magno sæpe tenetur aper. Et Pamphilus ait: Res tamen interdum grandia parva movet;
Ex minima magnus scintilla nascitur ignis,
Et generat parvum grandia principium. Et alibi: Causa pusilla nocet, sapiensque nocentia vitat. Et Martialis dixit: Quem leo non tetigit, dum mordet aranea lædit.
Æmule, non tantum grandia, parva cave. Sed licet ita timere debeas, non tamen debes esse nimis timidus. Ait enimSeneca: "Pericula timidus, etiam quæ non sunt, videt. "Et alibi idemait: "Cotidie dampnatur, qui semper timet. "Et alibi scriptum est: "Quidamfallere docuerunt, dum falli timent. "Et etiam Cato dixit: Nam timidis et suspectis aptissima mors est. Sexto denique custodire te debes a veneno et toxico et ab omnium irrisorumet malorum consortio vel colloquio. Scriptum est namque: Cum irrisore consortiumnon habeas: loquelæ ejus assiduitatem quasi toxica fugias. Societasejus tui laqueus est, alternaque affabilitas despectio.
Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domumtuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget. Quare a tevolo audire, quomodo illud verbum intelligas.
Melibeus respondit: Credo, illos intellexisse, ut debeam munire domummeam turribus et aliis altis ædificiis, quarum vel quorum muniminetueri me valeam, et inimici timeant offensionis causa illic accedere.
Caput XXXIII.
De turribus .
Prudentia respondit: Munitio turrium et aliorum altorum ædificiorumad superbiam plerumque pertinet, et timor et odium inde generatur, itaquod vicini amici propter timorem fiunt inimici, et omnia mala inde nascuntur, quæ occasione timoris notavi tibi supra in titulo: De vitandaconsilio illorum, qui non amore, sed timore reverentiam ostendum . QuareSalomon dixit: "Qui altam facit domum suam, quærit ruinam; et quievitat discere, incidet in mala. "Præterea turres cum magno laboreet infinitis expensis fiunt; et etiam cum factæ fuerint, nihil valent, nisi cum auxilio prudentium et fidelium amicorum et cum magnis expensisdefendantur. De qua superbia Jhesus Sirac dixit:
Caput XXXIV.