Latin · ~7 min
Lines 1.23-1.94
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.23-2-94
Not analysed yet
A vitiis nescit desuescere, quando senescit. Et iterum: Dedita meus curis fit veri nescia juris. Cum ergo me cognoscam non sapientem, a te consilium super hoc præsentinegotio instanter postulo.
Ad hoc Prudentia respondit: Licet non sis sapiens ad plenum, non tamenes stultus; non enim potest non sapere, qui se stultum intelligit; namsi stultus esses, alios stultos reputares. Dixit enim Salomon: "In viastultus ambulans, cum ipse stultus sit, omnes stultos reputat;" et alibi:" Via stulti recta st in oculis ejus. "Et etiam in proverbio dicitur: Quisque suo sensu sapiens sibi stultus habetur. Verum, quia in dubiis consilium petis, sapiens potius quam stultus essevideris. Dixit enim Innocentius papa in libro De Contemptu Mundi :" Qui magis intelligit, magis dubitat; et ille videtur sibi plus sapere, qui plus desipiscit. Pars ergo scientiæ est scire, quod nescias. ""Vix enim est aliquid tam vile, vix tam facile, quod ad plenum sciaturvel comprehendatur ad liquidum, nisi forte illud perfecte sciatur, quodnihil scitur perfecte. "Si ergo per te nescis, a sapientibus discas eisquecredas; nam qui per se nescit nec aliis credit, cum toto suo propositoin ruinam cadit.
Caput XI.
De consilio .
Quia igitur meum consilium hbere desideras, primo videamus, quid sitconsilium (XI a), unde dicatur (XI b), quomodo componatur (XI c), a quibuspostulandum sit consilium (XI d �XVII) quorum consilium sit vitandum (XVIII� XXV), quomodo sit examinandum (XXVI), quando et qualiter sit assumendum(XXVII), quando et qualiter sit retinendum (XXVIII), et quando sit mutandumconsilium vel promissum (XXIX).
a. Consilium est hominis intentio vel propositum, quod homini vel hominibusexhibetur vel tribuitur, bonum vel malum persuadendo, motu proprio, superaliquo faciendo vel omittendo. Dicitur etiam consilium, quod capitur cummultis. "Dicitur etiam consilium dari, licet nullum intervenerit verbum, quando sciens præsto opem in maleticio committendo, ut ecce ferramentacommodavi ad confringendum ostium, vel similia feci, "ut leges dicunt.