Latin · ~8 min
Lines 1.19-1.22
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.19-22
Not analysed yet
Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:
Bos, quibus est pastus, ruminat hæc eadem. Semper ergo discendum est, "quia nemo est, cui omnia scire datum sit;" et etiam memoria hominum labilis est, unde lex dicit: "Omnium memoriamhabere et penitus in nullo peccare potius est divinitatis quam humanitatis. "Ut ergo plus sciatur, et memoria retineatur, semper congruis horis legendumest et discendum; et nisi hæc feceris, dedisces; ait enim Seneca:" Dediscis, si nihil addiscis. "Et ab omnibus discendum est; scriptum estenim: "Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris; nam etqui ab omnibus accipiunt, omnibus sunt ditiores. "Et ita ruminanda estsumpta scientia, ut eam in promptu et in usu habeas; "solet enim plus prodesse, si pauca sapientiæ præcepta memoria teneas, et illa in promptuet in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris, et illa memoriænon commendaveris, "quam memoriam juvare debes cogitatione et ingenii exercitatione; ait enim Tullius, De Senectute : "Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. "Studeas itaquedie noctuque, et fac quod Seneca dixit: "Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculosvigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo: Salutares ammonitionesscribo. "Cum cultura ergo laboris et assiduitate studii poteris ingeniumtuum adjuvare et nobile facere ac tibi diadema decoris parare, juxta illud: Ingenium facit ingenuum cultura laboris,
Cui studium parat assiduum diadema decoris. Hijs auditis et diligenter intellectis, respondit Melibeus dicens: Dominamea, talem prudentiam nec habeo, nec habere spero. Jam enim in ætateprocessi fere usque ad finem meæ juventutis; et in tempore transactocuris secularibus ac voluptatibus taliter deditus fui, quod, licet valdedives sim, multa de meis facultatibus consumendo, tempus amisi, et dicerepossum: Dampna fleo rerum, sed plus fleo dampna dierum:
Quisque potest rebus succurrere, nemo diebus. Nec etiam prudentiæ vel aliis rebus studere valeo; nam Qui non assuescit virtutibus, dum juvenescit.