Latin · ~8 min
1.270
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.270
Not analysed yet
Causam autem, quare Deus permisit tibi hanc injuriam fieri, similiternon possumus scire, nisi per credulitatem vel præsumptionem; namsicut "de occultis alieni cordis judicare stultum est, "ut dicit beatusProsper et etiam beatus Paulus in Epistola prima ad Corinthios, ita defactis Dei nullus judicare debet vel potest. Per credulitatem vel præsumptionem dico, quod in mundo "nihil agitur sine causa, nec mundus fortuitis casibusimplicatur, "ut Cassiodorus dixit. Credo itaque, quod Deus justus justaex causa hoc tibi contingere permisit. Causa namque meo arbitrio fuit quod, nec Deum timendo nec hominem reverendo, secutus es nomen tuum. Componiturenim ex mel et bibens :inde dicitur Melibeus . Bibendoenim de melle atque hujus mundi dulcedine inebriatus es ita, quod dereliquistiDominum factorem tuum et, confisus in multitudine divitiarum tuarum prævaluistiin vanitate tua, et omnia quæcunque desideraverunt oculi tui, nonnegasti eis, tradens oblivioni scripturam, quæ dicit: "Nunquam bibesmel sine veneno, "et scripturam Ovidii dicentis: Impia sub dulci melle venena latent �et dictum Salomonis in Proverbiis dicentis: "Mel invenisti, comede quodtibi sufficit, ne forte satiatus evomas illud. "Quare forte Deus, avertendofaciem suam a te, permisit hæc tibi contingere, puniendo te in eo, in quo deliquisti. Deliquisti etenim vel peccasti permittendo te a tribushostibus tuis superari animamque tuam caprivari, videlicet a carne et amundo et a dyabolo, qui sunt tres hostes tui et totius humani generis inimici. Quos hostes permisisti per fenestras tui corporis intrare, videlicet peros et nares et oculos et aures. Qui tres hostes, per dictas fenestras intrando, te animamque tuam quinque plagis affecerunt, videlicet illis quinque, quægignuntur et oriuntur ex quinque sensibus, videlicet ex visu, auditu, gustu, odoratu et tactu. Ad similitudinem itaque prædictam forte dedignatusDeus permisit, filiam tuam a tribus hostibus, per fenestras cum scalisascendentibus, quinque plagis corporalibus vulnerari, videlicet in oculo, naso, ore, manibus et auribus, ad hoc ut deberes recordari, Christum quinqueplagas in corpore suo pertulisse, ut te et filiam tuam et totum humanumgenus a talibus hostibus ac plagis redimeret, salvaret atque sanaret.