Latin · ~10 min
Lines 1.68-1.269
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.68-269
Not analysed yet
Non reor esse reum, qui totum posse peregit. Non itaque facias vindictam excedendo tuum posse. Qui enim vindictam vultfacere vel cum alio pugnare, cum adversarii dampno et sui custodia hocdebet peragere. Scriptum est enim: Non bene pugnat, qui voluntate aliumsuperandi se denudat; et iterum: Ita alium vulneres, ne tu pateas ad plagam; et iterum: Si extendas brachium, videas, ne tibi latus denudetur. Nam omnessimul pereunt, qui imperite et ignaviter pugnant: alioquin quemlibet possentoccidere, et etiam regem. Vulgo enim dici consuevit: Qui vult mori velperire, regem potest occidere; et: Male suam injuriam vindicat, qui vindictamfaciendo illam pejorat.
Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, utprimo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant. Secundo, utrum propositum tuum rationi sit consentaneum, an non. Tertio, utrum consentaneumsit potentiæ tuæ sive possibilitati, an minime. Et ista superho verbo consentaneum dicta sufficient.
Sequitur videre examinationem super tertio verbo, ubi dixi consequens ,super quo breviter notabis, quod ad vindictam, quam facere vis, consequensest alia vindicta, periculum et guerra; atque infinita dampna et incommodasuntsecutura.
Super quarto vero articulo, ubi dixi ex quibus quæque gignantur ; scire debes, quod genita fuit tibi injuria ex odio inimicorum tuorum; etex vindicta gignitur alia rixa; ex rixa vero gignitur et oritur odium etguerra; ex guerra vero seditio et substantiæ consumptio, necessitaset bella atque innumerabilia mala gignuntur atque nascuntur.
Quinto videamus examinationem super illo verbo quæ eujusquerei causa sit .
Caput XXXVII.
Super causa .
Causa igitur injuriæ tibi illatæ duplex fuit efficiens, scilicet remotissima et proxima. Remotissima causa efficiens fuit Deus, qui est causa efficiens omnium causarum, "per quem omnia fiunt, et sineipso factum est nihil, "ut in Evangelio dicitur. Causa vero efficiens proximafuerunt illi tres tui hostes, qui hoc maleficium commiserunt. Occasio veroillius causæ, quæ dicitur causa accidentalis, fuit odium, quodipsi habebant contra te, atque facta præcedentia. Causa materialisfuit illud maleficium plagæ et feritæ in filiam tuam factæ. Causa autem formalis fuit forma illius maleficii, quia cum hac forma fecerunt, id est, ascendendo per scalas et intrando per fenestras. Causa vero finalisillorum fuit circa illud maleficium, quia voluerunt filiam tuam interficerevell occidere et ad finem mortis perducere; nec per eos remansit. Causamvero finalem remotam, id est, ad quem finem debeant pervenire, adhuc nonscire possumus, nisi forte per credulitatem vel præsumptionem. Crederenamque et præsumere possumus, quod ad malum finem inde pervenient; quia, ut supra dixi: "vix bono peraguntur exitu, quæ malo sunt inchoataprincipio."