Latin · ~11 min
Lines 1.282-1.72
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.282-72
Not analysed yet
At Melibeus dixit: Talis vindicta mihi displicet; nam de infamia velpecuniæ amissione parum curarent. Ego vero si emendam pro injuriamihi et filiæ meæ illata susciperem, sine dedecore ac vituperiode cetero vivere non valerem. Spreta itaque vindicta judiciali, fortunamvolo temptare atque, vindictam per me faciendo, fortunæ adhærere; quia firtuna usque nunc me fovit et, dante Domino, ad vindictam me adjuvabit.
Caput XL.
De fortuna .
Prudentia respondit: Meo consilio fortunam non temptabis nec, vindictamper te faciendo, illi adhærebis; et hoc dico multis rationibus. Primaratione, quia "male geritur, quidquid fortuna geritur fide, "ut Senecain Epistolis dixit. Secunda ratione, quia "fortuna vitrea est et, cum splendet, frangitur, "ut idem ait. Tertia vero ratione, quia hoc faciendonaturam excederes atque omitteres, ut idem ait: Homines cum se fortunæpermittunt, naturam dediscunt. Quarta vero ratione, quia "fortuna, sicutmedicus imperitus, multos necat. "Quinta ratione, quia fortuna non adjuvat, sed "occupat adhærentem sibi. "Non igitur fortunæ inhæreas, nec aliquo modo in illa confidas; non enim stabilis est vel perpetua. Scriptumest namque: In hoc mundo instabili nihil potest esse stabile. Et idem Senecadixit: "Nec vita nec fortuna perpetua est hominibus. "Cum ergo fortunasit lubrica, et invita detineri non possit, erras si credis, quod semperte fovebit, ideo quod hactenus te fovit: immo contrarium credere potes; nam si firtuna usque nunc te nimium fovit, te stultum fecit. Scriptum estnamque: "Fortuna quem nimium fovet, stultum facit. "Non ergo confidas instultitia a fortuna tibi collata; raro enim aut nunquam consuevit prodessestultitia. Esto itaque sapiens, et vince fortunam virtute; ait enim Senecain Epistolis : "Sapiens vincit fortunam virtute. "Nec credas, fortunamte posse juvare; nam, ut idem ait, "errant qui dicunt, fortunam nobis tribuerealiquid boni vel mali. "Et hoc intelligas de illa, quam homines simplicesfortunam appellant; ait enim Boetius in libro secundo De Consolatione : Nihil enim est fortuna, nisi secundum opinionem vulgi. Quare Cato dixit: Cum sis incautus, nec te ratione gubernes,
Noli fortunam, quæ non est, dicere cæcam. Et exponitur ibi sic: Noli fortunam dicere cæcam, quæ nonest ,id est, quæ nihil est . Si autem crederes, Dominumesse fortunam, recte putares, illum mala posse auferre et bona cuncta tribuerevalere. Si ergo vindicta prædicta judicialis tibi displicet, et vindactamomnino desideras, ad summum et verum judicem recurras, qui nullam injuriamrelinquens inultam te optime vindicabit, ipsomet testante, qui dixit: "Mihivindictam et ego retribuam. "Et etiam Apostolus in Epistola ad Colossensesait: "Qui enim injuriam facit, accipiet quod inique gessit. "Et non solumte vindicabit, sed etiam omnem rancorem omnemque fluctuationem a cordetuo removebit atque evellet; ait enim Propheta: "Jacta super Dominum curamtuam, et ipse te enutriet, et non dabit in æternum fluctuationemjusto."