Latin · ~9 min
Lines 1.287-1.74
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.287-74
Not analysed yet
Melibeus respondit: Si, tollerando injuriam, vindictam non fecero, inimicosmeos et alios homines ad novam injuriam mihi faciendam invitabo. Scriptumest enim: "Veterem patiendo injuriam, invitas novam. "Invitando itaquenovam injuriam, tot mihi undique fient injuriæ, quod eas non poteropati. Scriptum est enim: "Patiendo multa venient, quæ nequeas pati. "Talis ergo patientia pessima est, vindicta vero est optima.
At Prudentia respondit: Prædictæ duæ auctoritateslocum habent in judicibus potius quam in aliis hominibus; nam si judicesmaleficia non vindicant, non solum novam injuriam invitant, sed etiam denovo peccare imperant et, si multa maleficia patiuntur fieri, venient quænon poterunt pati; quia malefactores tot mala committent, quæ tollerarinon poterunt: et ita ab officio expellentur. Tales itaque judices et potestatespotius eligant, maleficia et malefactores investigare, sollicite insequiatque punire, quam patiantur ab eis contempni et deici atque cum suo vituperioa dignitate et officio removeri. Et etiam si crederes, prædictasauctoritates etiam in aliis hominibus locum habere, non tamen in hoc casupatientia esset detestabilis, ut dicis. Bene namque per superiora cognovisti, tuam voluntatem circa vindictam non esse consentaneam rationi nec tuæpossibilitati. Nam ratio prohibet, vindictam ex intervallo fieri; et quodratione caret non potest esse diuturnum. Scriptum est enim: "Vis vinceretotum mundum, te subice rationi. "Quare puto quod, si quis contra rationemfacit, merito et jure in omni negotio subcumbere debet. Possibilitas verotua non est, computatione facta, æqualis adversariorum tuorum potentiæsive possibilitati, ut supra notavimus, immo est valde minor, ita quodnon potes vindictam facere sine periculo ac destructione tuæ personæ. Quare in hoc casu non puto, patientiam esse pessimam, ut dixisti, sed valdeoptimam. Scriptum est namque:
Caput XLI.
De contentionibus .
"Contendere cum superiori furiosum est vel periculosum, cum pari dubium, cum minore verecundum. "Puto itaque utile contentiones fugere; et qui nonpotest potentioribus resistere, procuret sollicite, ut eisdem valeat placere. Et non solum contendere vel violenter resistere potentioribus est furiosum, sed etiam irasci cum potenti est periculosum; ait enim Seneca: "Potentiirasci periculum est quærere. "Quare, si potentior aliquem læserit, tutius est illi læso potius pati, quam cum illo irasci; quod et Catovoluisse videtur, cum dixit: Cede locum læsus fortunæ, cede potenti:
Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit. Si ergo potens te lædat vel tecum irascatur, non ad vindictam, sedad, "patientiæ portum" recurras.