Latin · ~9 min
Lines 1.299-1.76
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.299-76
Not analysed yet
Prudentia respondit: "Ratio bene adhibita, quid optimum sit, cernit:neglecta vero multis implicatur erroribus. "Si rationem itaque bene inspexeris, te male dixisse, aperte cognosces. Non enim periculum periculo in hoc casupoteris vincere, sed duplicare, si de prædictis volueris recordari. Nam, licet inimici tui talia facientes graviter peccaverunt, tu vindictamcum excessu faciendo non esses a peccato immunis; ait enim Cassiodorus:" Nihil discrepat a peccante, qui se per excessum nititur vindicare. "Etlicet hostes tui scelus commiserint, tu eodem modo scelus committeres, si non te defendendo, sed noviter aggrediendo, contra juris ordinem vindictamfaceres: quod esse non debet; ait enim Seneca: "Nunquam scelus scelerevindicandum. "Quod autem dixisti, leges concedere vim vi repellere et fraudemfraude excludere, verum est, si in continenti defensio fiat cum moderamineinculpatæ tutela, et non ad vindictam. Hic autem non vis facere addefensionem sive tutelam in continenti, sed ad vindictam et ex intervallo. Similiter non vis fraudem fraude excludere, sed de novo fraudem committere, quod est omnino contra juris rationem. Rationem ergo amplectaris, et abea nullo modo recedas.
Tunc Melibeus dixit: Licet adversarii mei potentiores me videantur rationepersonarum, ego tamen potentior sum illis ratione rerum; quia respectumei pauperes sunt; et, cum divitiæ atque "pecuniæ sint regimenomnium rerum, "multitudinem hominum mediante pecunia de facili potero habere, ita quod etiam ratione personarum illos potero superare et ad necessitatemet paupertatem ac mendicitatem et mortem illos perducere.
Caput XLIII.
De paupertate et divitiis .
Prudentia vero respondit: Quia in divitiis nimis confidere videris acpaupertatem despicere, ideo de paupertate et divitiis aliqua dicamus, perquæ destructionem divitiarum fugias, et paupertatem, quæ necessitatematque indigentiam inducat, omnino devites. Verum est, ut dixisti, pecuniamesse regimen omnium rerum; id est, ea mediante omnes res reguntur et gubernantur; et divitiæ et opes temporales, quantum in se, bonæ sunt, "quiaomnis creatura Dei bona;" nam sicut corpus sine anima vivere non potest, ita sine temporali substantia et opibus non potest durare. Victus enimet vestitus corpori ita sunt necessarii, quod sine opibus temporalibusvita in hominis corde diutius non potest manere. Per temporales namquedivitias faciunt homines magnas parentelas, magnosque honores acquirunt; unde Pamphilus dixit: Dummodo sit dives eujusdam nata bubulei,
Eligit e mille, quem libet, ipsa virum. Et alibi etiam dicitur: Glorificant gazæ privatos nobilitate,