Latin · ~12 min
Lines 1.77-1.311
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.77-311
Not analysed yet
Paupertasque domum premit altam nobilitate. Et etiam Horatius dixit: Et genus et formam regina pecunia donat. Per temporales insuper opes atque divitias acquirit homo magnam potentiam, ita quod reges et principes ac fere quilibet homines eam sequantur et timeant. Et nota quod, sicut occasione opum temporalium atque divitiarum prædictabona et infinita alia consequimur, ita amissis opibus atque divitiis paupertatematque indigentiam et necessitatem incurrimus, atque omnia mala sustinerecogimur.
Caput XLIV.
De necessitate .
Necessitas namque mater criminum dicitur. Quare Cassiodorus dixit: "Dummater criminum necessitas tollitur, peccandi ambitus aufertur. ""Necessitasenim moderata non diligit, "ut idem ait. Inde Petrus Alfunsus dixit: "Magnanecessitate cogitur etiam honestus vir latrinam adire, "et etiam ab inimicisauxilium postulare, quod est valde gravissimum. Unde idem ait: "Est unade adversitatibus hujus seculi gravioribus homini libero, quando necessitatecogitur, ut sibi subveniat, requirere inimicum;" et hoc ideo quia gravioresinsidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus bona suscipimus. Et ita est pessima necessitas, ut hominem experiri omnia cogat cumque mendacemfaciat, ad res cunctas eum constringat, et ad mendicitatem atque indigentiamet excessus omnes perducat. Quare jura et proverbium clamant: "Necessitasnon habet legem. "Et Seneca dixit: "Necessitas egentem mendacem facit;" et iterum: "Necessitas ab homine quæ vult impetrat;" et iterum: ["Hominem]omnia experiri necessitas subigit. "Et Cassiodorus dixit: "Indigentiamjuste fugimus, quæ suadet excessus. "Et Salomon dixit: "Quinque sunt, quæ populum domant: licentia, luctus, fames, bellum, ad ultimum vulgiimperitia: ad res cunctas sola contringit necessitas. "Et iterum: "Meliusest mori, quam indigere. "Indigentia namque mendicitatem inducit, de quaInnocentius in libro de Contemptu Mundi ait:
Caput XLV.
De mendicitate .
"O miserabilis mendicantis conditio! Nam, si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur; sed ut mendicet, necessitate compellitur:indignatur, murmurat, imprecatur. "Quare Salomon in Proverbiis dixit: "Mendicitatemet divitias ne dederis mihi, "Domine! Opes itaque temporales, pecunia atquedivitiæ, per quas tot bona consequimur, totque mala fugamus, bonæsunt, si a bono homine possideantur. Respectu autem malorum hominum possidentiumillas, malæ dicuntur, quia nihil est homini bonum sine se bono. Licetenim per se bonæ sint, malis tamen hominibus malæ dicunturesse, quia illis causam malorum præstant; ait enim Seneca: "Divitiæsunt causa malorum, non quia faciant aliquid, sed quia facientes irritant. "Unde quidam philosophus dixit: "Pecunia avaro supplicium est, profuso decus, parricidium proditori. "Utaris ergo divitiis, et eis abstineas moderateatque scienter et secundum virtutem. Ait enim Tullius: "Virtus est rebus, quas acquirimus, uti moderate atque scienter. "Et Ovidius dixit: Est virtus placidis abstinuisse bonis. In acquirendis ergo opibus et divitiis conservandis et utendis tres comitestecum habeas, scilicet Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minusDeum et conscientiam, secundum quod de hijs plenius notatum invenies inlibro de Amore et Dilectione Dei et Proximi et Aliarum Rerum et de FormaVitæ ,in titulo: De acquirendis et conservandis opibus ,et in sequentibus quatuor titulis.