Latin · ~7 min
Lines 1.358-1.363
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.358-363
Not analysed yet
At Prudentia sereno vultu et hilari facie dixit: Recte respondisti, nam sicut cum amicorum nostrorum consilio atque auxilio vindictam facereproposueras, ita in concordia et reconciliatione corum consilium peterenon postponas. "Nihil enim tam naturale est, quam aliquid dissolvi eo genere, quo colligatum est, "ut lex dicit.
Hijs itaque tractatis, in continenti convocaverunt amicos fideles, agnatosquoque atque cognatos probatos ac fideles inventos; eisque fere omnia, quæ supra scripta sunt, per ordinem narrantes, consilium, quod superprædictis facerent, diligenter postulaverunt. Amici vero hæcaudientes, post multam indagationem et prædictarum rerum diligentemexaminationem, consilium de reconciliatione, concordia et pace faciendalaudaverunt et unanimiter approbaverunt.
Prudentia hijs auditis et diligenter cognitis ait: Semper audivi dici:quod bene potes facere, noli differre, ideoque consulo, ut statim fiat, quod post multas moras fieri deberet. Et sic de consensu omnium missi fueruntnuntii sapientes pro adversariis prædictis, qui illis dixerunt: ut, si placet illis, ad præfatam congregationem, causa compositionisatque concordiæ, nulla dilatione adhibita, cum juratoribus idoneisvenire non postponant. Qui benigne respondentes et gratias nuntiis agentes, rogaverunt eos, ut domino Melibeo ejusque congregationi referrent, se statimventuros, et eorum præceptis se fore in omnibus et per omnia obedireparatos.
Cum autem venire vellent, unus eorum dixit: Faciamus et nos congregationemmagnam, ut cum honore ad illos accedamus. Alius vero dixit: Hoc faciendo, mora factum nostrum cito impediret, nam Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus
Tam longæ causas suspicor esse moræ; quare consulo, ut sine mora hoc faciamus, quod aliis placuit. Et ita statimcum juratoribus et paucis aliis devote ad curiam domini Melibei accesserunt.
Tunc Melibeus surgens inter cetera dixit: Verum est, quod vos sine causajusta injuriam magnam mihi et dominæ meæ ac filiæ fecistisintrando violenter domum meam et talia faciendo, de quibus merito deberetispati mortem; unde volo a vobis audire, si vobis placet de prædictisvindictam meæ ac dominæ meæ Prudentiæ committerevoluntati.