Latin · ~7 min
Lines 1.355-1.357
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.355-357
Not analysed yet
Prudentia respondit: Licet durum sit et omni rationi contrarium, quodquis in adversario vel inimico suo confidat, vel se in ejus potestate etarbritrio committat, ut supra in hoc libro, in titulo De vitando illorumconsilio, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt ,reperitur: tamen quia dominus Melibeus de prædictis mecum tractabit, nec meo consilio ad iniquum præceptum recurrere valebit, ideo consulovobis, ut de illo non diffidatis. Cognosco namque benignitatem et largitatemprædicti domini mei; non enim est iniquus nec pecuniæ cupidus, semper honorem affectans, iniquitatem atque pecuniam omnino contempnit. Alioquin nulli aliquo modo consulerem, ut sine causæ cognitione acpræcedenti tractatu arbitrium daret inimico suo vel super se potestatem. Ait enim Salomon: "Audite populi et omnes gentes et rectores ecclesiæ:filio et mulieri, fratri et amico ne dederis potestatem super te in vitatua. "Si enim prohibuit, dari potestatem super se filio fratri et amico, multo fortius prohibuit cuilibet, ne alicui inimico super se potestatemconcedat. Prædictis auditis, illi tres adversarii unanimiter responderuntdicentes: Confisi de tua benignitate ac solita clementia, tuam et dominiMelibei voluntatem, dante Domino, adimplebimus. Quandocunque igitur tibiplacuerit, mittas pro nobis et omnibus vestris præceptis obedireerimus parati.
Prudentia vero accedens ad virum eique narrans quæcunque cum illistractaverat, petiit ab eo, an prædicta illi placerent.
Qui, cum audivisset illorum devotionem atque circa illorum excessumpoenitentiam et cordis contritionem atque peccati confessionem, responditdicens: Venia digni sunt, qui de peccato excusationem non faciunt, sedcum lacrimis et confessione ac cordis compunctione indulgentiam implorarenon cessant; ait enim Seneca: "Ubi est confessio, ibi est remissio;" innocentiæenim proxima est confessio. Et iterum: "Proximum ad innocentiam locum tenetverecundia peccati et confessio;" nam "peccatum extenuat, qui celeritercorrigit. "Hinc est, quod consilium per te mihi datum valde mihi est placidum, si hoc facere poterimus de amicorum voluntate atque consensu.