Latin · ~9 min
Lines 1.373-1.376
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.373-376
Not analysed yet
Prudentia respondit: Jhesus Sirac loquitur de judicio divino, legesvero loquuntur de juris rigore; sed hic non debet tractari de judicio divinonec de juris rigore, sed potius de pacis et concordiæ benignitate. Quare consulo tibi, ut non taliter eos lædas, sed ab hoc malo præceptodesistas; dixit enim Constantinus imperator: Nam qui conatur perpetrarequod malum est, captivare utique studet bonitatem; cum ergo fuerit hoccertamine superatus, victoriam obtinet victus. In hoc itaque negotio tetaliter regas, ut in hac victoria per eos tibi concessa te vincas; et sicbis vincere poteris. Ait enim Seneca: "Bis vincit qui se in victoria vincit;"" is enim vinit assidue, qui novit omnia temperare. "Tempera itaque tuumanimum placabilitate atque clementia; nam Tullius dixit: "Nihil est laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate atque clementia. "
Caput LI.
De clementia et pietate et misericordia .
Et alius dixit: "Perpetuo enim vincit, qui utitur clementia. "Plus etiamdico tibi, quia pietas et clementia non solum parvos vel mediocres ornantet sublimant, sed etiam magnos reges et principes decorant, eorumque imperiumcustodiunt et conservant. Quare beatus Paulus in Epistola prima ad Timotheum, dixit: "Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. "Et Cassiodorus dixit: "Pietas siquidemprincipum totum custodit imperium. "Et Salomon in Proverbiis dixit: "Misericordiaet veritas custodiunt regem; et roboratur clementia tronus ejus. "Et Constantinusimperator dixit: Omnium etenim se esse verum dominum comprobat, qui verumse servum pietatis demonstrat. Vere enim omnium adversantium poterimusesse victores, si a sola pietate vincamur. Et Seneca, De Clementia Imperatoris ,dixit: "Nullum clementia magis decet quam regem;" et iterum: "Iracundisimæet parvi corporis sunt apes, rex tamen earum sine aculeo est. "Exerceasergo circa hanc vindictam placabilitatem, clementiam et pietatem: alioquin, si vindictam cum iniquitate, prædictis omissis, exerceres, post famammalam de tali victoria multum doleres, tibique accideret quod Seneca dixit:" Male vincit, quem poenitet victoriæ;" melius est enim ignoscere, quam post victoriam poenitere. Quare consulo tibi, ut sensum Senecæsequaris, qui dixit: "Si forte inimicum tuum in potestate tua videris, vindictam putabis vindicare potuisse. Scito enim honestum et magnum vindictægenus, ignoscere. "Misericordiam itaque in hoc tuo judicio exerceas, utDeus in suo ultimo judicio tui misereatur ac tibi pareat: alioquin Deussine misericordia te puniret. Ait enim beatus Jacobus in Epistola sua:" Judicium enim sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam."