Latin · ~8 min
Lines 1.377-1.380
Albertano of Brescia, Liber consolationis et consilii 1.377-380
Not analysed yet
Hijs auditis et diligenter cognitis, Melibeus dixit: "Unguente et variisodoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. "Hincest quod, propter dulcia et suavia tua consilia mutato meo proposito, tuamvolo sequi benignitatem, et in hoc negotio in omnibus et per omnia tuamfacere voluntatem.
Adveniente itaque termino constituto, prædicti adversarii cumjuratoribus suis ad curiam domini Melibei accedentes, flexisque genibussuis fusisque lacrimis ad pedes dicti domini ac dominæ Prudentiæprostrati dixerunt: Ecce venimus huc parati in omnibus et per omnia vestrisobedire præceptis. Verumtamen, licet indigni, vestram exoramus dominationem, quatenus, erga nos non exercentes vindictam, sed potius placabilitatem, clementiam et pietatem, nobis subditis vestris donare dignemini indulgentiam. Eritis namque inde potentiores; scriptum est enim: "Multa ignoscendo potensfit potentior."
Tunc Melibeus de voluntate et consensu dominæ Prudentiædixit: Licet magna superbia in vobis contra nos præcesserit, majortamen humilitas est secuta, quæ, etsi minor esset, tamen omnibusmalis præponderare debet, cum plus debeat prodesse bonum quam noceremalum. Præterea, dulcia verba vestra mollesque responsiones nostrammitigaverunt iram et indignationem, secundum verbum Salamonis dicentis:" Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos;" et iterum: "Mollisresponsio frangit iram: sermo quoque durus suscitat furorem;" et etiamsecundum auctoritatem illam: "Principium amicitiæ est bene loqui; male dicere vero est exordium inimicitiarum. "Insuper etiam vestra devotiocordisque contritio et poenitentia atque peccati confessio nos induxeruntad placabilitatem, clementiam et pietatem. Respicientes igitur ad vicinitatem, quia �ut ait Salomon �"melior est vicinus juxta quam frater procul, "et ad dictum Catonis dicentis: Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit, sperantes etiam, quod dicitis ore, vos impleturos opere: Dei amore nostroquehonore vobis vestræque parti pro nobis et pro nostra parte omneminjuriam, iram et indignationem omnemque rancorem remittentes, vos in nostramsuscipimus gratiam et bonam voluntatem. Et ita, sublevando illos per manus, recepti sunt in osculum pacis. Quibus Melibeus, sequens Domini vestigia, dixit: "Ite in pace, et amplius nolite peccare."
Et ita utraque pars cum gaudio et lætitia recesserunt.