Latin · ~9 min
1.1 to 1.6
Albertano of Brescia, Sermo I 1.1-6
Not analysed yet
Sermo factus super illuminatione et super spirituali et corporali refectione et que sunt necessaria in refectione. Orate Deum, fratres, ut, ministerio sue sanctitatis, per me, servum suum inutilem atque indignum, ministret vobis hodie aliquidutilitatis. Fratres mei, more solito hic congregati, propositum nostre congregationis inspiciamus, circa illud aliqua utilia pertractantes. Propositum certe nostre congregationis triplicem habet causam. Quarum prima est illuminatio; nam consuevimus hic congregari adcollationem faciendam, ut oleum ematur de quo sacer iste locus illuminetur. Secunda causa est spiritualis reffectio, quam hic a fratribuscum devotione suscipere consuevimus. Tercia est corporalis reffectio, quam hic cum caritate debemus sumere. De quibus singulariterdespiciamus. Circa illuminationem scire oportet quod, qui aliis lumen volunt prebere, in se lumen debent habere. Nam, sine lumine, homo quasicecus dicitur et "si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt," ut in Evangelio Veritas ipsa testatur. Ut ergo verum lumenhabeamus aliisque possimus conferre, sciendum est quod, sicut in lumine nostro corporali consueto quatuor intervenire debent,videlicet: ignis et oleum atque aliquod corpus purum, in quo oleum infundatur et accendi possit, et ipsa accensio, ita et in lumine verospirituali predicta quatuor intervenire debent. Ignem namque habere debemus, hoc est Deum in cordibus nostris portare eiusque memoriam habere atque illius amore calefieri. Etquod Deus ignis sit bene testatur Beatus Paulus, in Epistula ad Hebreos, dicens: "Et enim Deus noster ignis est consumens." Consumitenim omnia nostra peccata. Hic enim est ignis, qui Apostolos inflamavit adque illuminavit in pascha Pentecostes. Hic etiam est ignis,qui apparuit Moysi in rubro. Hec est columna ignis, que eduxit populum Israeliticum per desertum. Hic insuper est ignis habenscarbones desolatorios, qui dissolvunt corda nostra ad benefaciendum, de quibus dicit Propheta: "Sagitte potentis acute, cum carbonibusdesolatoriis." Hii sunt carbones, quos debemus inicere super capita inimicorum nostrorum, ut ait Beatus Paulus, in Epistula adRomanos: "Si esurierit inimicus tuus, ciba ilium: si sicierit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeris super capud eius." Oleum vero habere debemus, hoc est nitorem bonorum operum et operum caritatis. Hoc est oleum de quo dicitur in Evangelio dedecem virginibus, quarum quinque erant prudentes, quinque fatue. Prudentes vero ornaverunt lampades suas oleo et intraverunt cumsponso ad nuptias. Fatue vero non sumpserunt oleum secum et ideo excluse sunt a nuptiis dictumque est illis: "Amen dico vobis,nescio vos."