Latin · ~10 min
1.7 to 1.10
Albertano of Brescia, Sermo I 1.7-10
Not analysed yet
Hoc oleum debet esse purum nullique putredini admixtum, ut ex eo purum lumen et verum valeat elici. Nam, cum facimus operacaritatis, non debemus hoc facere cum vanagloria admixta. Unde dictum est in Evangelio: "Cum facis helemosinam, noli tuba canere,sed secreto, ut nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Non enim obliviscetur Deusde operibus caritatis, sed in die iudicii dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare: nudus fui, et copuistis me: hospes fui, et collegistisme: sitivi, et dedistis mihi bibere, infirmus et in carcere fui, et visitastis me." "Venite et percipite regnum," etc. Nec eciam debemus facere huiusmodi opera invite vel per impressionem, sed hylariter. Nam, ut ait Augustinus: "Qui dat pauperi nonut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum." Et certe opera caritatis meritocomparantur oleo, quia, sicut oleum cuicumque liquori supereminet appositum semper, sive super ponatur, sive infra ponatur ita etcaritas eius opera omnibus virtutibus supereminent. Unde dicit Beatus Paulus, in Epistula prima ad Corinthios: "Nunc autem manentfides, spes et caritas, tria hec: maior autem hiis caritas est." Et sicut nostro oleo materiali tripliciter fungimus, videlicet: ad illuminationem et ad condienda alia cibaria et ad unctionem, ita et deisto oleo spirituali, id caritatis, debemus tripliciter fungi, scilicet ad illuminarocum, quia per illud pervenimus ad verum lumen, utdixi; et ad condiendas alias virtutes, quia sine hac caritate alie virtutes nichil sunt, ut Paulus in predicta Epistula dixit et ad unctionem,diligendo iusticiam et odio habendo iniquitatem, ad exemplum Christi, de quo dixit Propheta: "Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem:propterea unxit te Deus, tuus oleo leticie, pre consortibus tuis." Et Iesus Sirac dixit: "Fili, agonizare pro anima tua, et usque ad mortemcerta pro iusticia, et Dominus expugnabit pro te omnes inimicos tuos." Si autem predicta opera caritatis non fierent pura intencione, sedex vanagloria vel aliter, hoc oleum non esset purum, sed faciens hoc accepisset mercedem suam, et diceretur oleum peccatoris, de quodicit Propheta: "Oleum peccatoris non impinguet caput meum." Tercium autem intervenire debet, hoc est corpus aliquod purum, quod accendatur, id corpora nostra debent esse pura ut in hiis oleumpredictum bene infundatur et accendi possint. Ea namque purificare debemus et omnem putredinem peccatorum a nobis removere peropera penitentie, que sunt septem, videlicet: sollicitudo, defensio, indignatio, timor, desiderium, emulatio, pena. De quibus omnibusmentionem facit Paulus, in Epistula secunda ad Corinthios, circa medium, ubi: "Que enim secundum Deum est tristicia, penitenciam,"etc.