Latin · ~8 min
1.42 to 1.47
Albertano of Brescia, Sermo I 1.42-47
Not analysed yet
In qualitate vero debemus modum servare, quia non debemus curare qualia sint cibaria, sed, si videntur nobis dura vel non benecondita, famem debemus expectare, secundum Senecam, qui ait in Epistulis: "Fames reddet malum panem bonum et tenerum et ideonon est ante ante edendum quam illa imperet." In multitudine vero ciborum et varietate debemus modum servare. Ut ait Yesus Sirac: "Noli esse avidus in omni epulatione, neceffundas te super omnem escam." In multis enim escis erit infirmitas; sic et de potu idem dixit: "Sanitas est corporis et anime sobriuspotus. Vinum multum potatum, irritationem et iram et ruinas multas facit." Et Seneca in Epistulis dixit "bone valitudini contraria essealimenta varia et nostris corporibus aliena." Predicta denique servando, poterimus turpem paupertatem vitare, sanitatem servare et iram Dei fugere. Paupertatem turpem fugiemus, quia, ut ait Iesus Sirac: "Qui diligit epulas, in egestate erit." Et iterum idem dixit: "Pessima est paupertas,que a gula procedit," et iterum: "Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur," et rursus: "Operarius ebriosus non locuplectabitur: et quisspernit modica, paulatim decidet." Iram vero Dei poterimus sic fugere, quia irascitur Deus pro huic gulositatibus, ut Propheta dixit: "Manducaverunt, et saturati suntnimis. Et adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos." Sanitatem vero sic poterimus conservare, quia, ut ait Iesus Sirac: "Propter crapulam multi obierunt: qui autem abstinens est, ad adicietsibi vitam," et habebit censum salutis corporis, qui est super omnem censum. Nam, ut idem ait: "Non est census super censum salutiscorporis: nec est oblectatio super cordis gaudium." Vitare itaque debemus comessationes, crapula, ebrietates nimias et maximas etfrequentes comestiones ac delicatas. Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent,guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nareset os et aures faciunt fetore atque putredine habundare. Et per hoc insuper acquiritur peccatum, luxurie, Deus offenditur. Hec, denique,substantias minuunt, honores tollunt, corpus simul cum anima post multas infirmitates ad inferna perducunt.