Latin · ~10 min
1.29 to 1.41
Albertano of Brescia, Sermo I 1.29-41
Not analysed yet
Ante refectionem debemus observare septem, que hiis versibus continetur: "Sit timor in dapibus, benedictio, lectio, tempus, sermobrevis, vultus ylaris pars detur egenis." Timorem certe habere debemus, cum dapes nobis apponuntur, ne forte nimis comedamus vel in aliquo Deum offendamus, iuxta illud:" Beatus homo, qui semper erit pavidus." Si ei Adam timuisset de Paradiso iectus non fuisset. Benedictio intervenire debet, iuxta illud: "Benedixit, et fregit." Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciamexpectare, antequam ineamus convivia: ut de hiis duobus legitur in Decretis XLIIII-dic "Non liceat." Sermo vero brevis debet adesse, juxta illud "in multiloquio non deesse peccatum," et etiam secundum Catonem, qui ait: "Loquerepauca in convivio." Vultum vero ylarem debemus habere secundum Beatum Paulum dicentem: "Ylarem datorem diligit Deus," et iterum: "Qui misereturin ylaritate." Et etiam iuxta dictum Iesus Sirac, qui ait: "In omni dato ylarem fac vultum." Pars quoque detur egenis, iuxta verbum Domini dicentis qui ait: "Date helemosinam, et omnia dabuntur vobis," et iuxta verbum applidicentis: "Date helemosinam: et omnia munda erunt vobis," et eciam secundum verbum sapientis, qui ait: "Quisquis es in mensa,primum de paupere pensa; nam dum pascis eum, pascis, amice, Deum; pauperis in specie nam latet ipse Deus." In ipsa autem refectione quatuor debent abesse, multa vero adesse. Quatuor vero debent abesse, que continentur hoc versu: "Absintdelicie, detractio, crapula, murmur." Delicie debent abesse. Non enim desiderare delicias vel delicata cibaria debemus licet illis quandoque uti possimus, si absque desideriosumantur. Nam eciam viles cibi apperenter, accepti, impediunt profectum abstinentie, ut legitur in Decretis Xd-xli "Delicie." Detractio vero debet abesse, quia non debemus detrahere cibis, nec factoribus eorum, nec alicui alii, iuxta verbum Pauli: "Neminidetrahentes." Crapula insuper debet abesse, secundum verbum Pauli dicentis: "Non in crapula, et ebrietate." Murmur denique debet abesse, iuxta verbum Pauli dicentis, in Epistula prima ad Corinthios: "Neque murmuraveritis, sicut quidameorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore;" et secundum Salamonem dicentem: "Cavete vos a murmuratione, que nichilprodest, quoniam pensum obscurum in vacuum non ibit." Multa vero debent adesse in reffectione: nam modum servare debemus in quantitate et qualitate et in multitudine ciborum ac varietate. In quantitate, quia non debemus nimis comedere. Ait enim Seneca De formula honeste vite "Ede citra crapulitatem, bibe citraebrietatem. Victus tibi ex facili sit: nec ad voluptatem, sed ad cibum accedas. Palatum tuum fames excitet, non sapores." "Hanc ergosanam et salubrem vite tene formam, ut tantum corpori indulgeas quantum bone valitudini satis est," ut idem in Epistulis dixit.