Latin · ~8 min
1.21 to 1.23
Albertano of Brescia, Sermo II 1.21-23
Not analysed yet
Hoc denique notabile est et plus quam notabile, quod helimosina est sumum bonum in homine. Nam, sicut in templo Domini omnesparietes ad unum lapidem reducuntur et sub illo lapide clauduntur, de quo lapide mentionem facit Propheta, dicens: "Lapidem, quemreprobaverunt edificantes, hic factus est in capud anguli," ita et omnia et opera hominum reducuntur ad helemosinam et sub eaclauduntur. Plus eciam dico vobis, quia sola datio elemosinarum videtur esse datio quare Dominus det nobis regnum eternum, et sola denegatiohelemosinarum est ratio quia Dominus det nobis eternum supplicium. Quod possumus videre aperte per Evangelium Domini. Nam,in ultima sentencia, quam daturus est Dominus in die iudicii, dicet bonis, qui erunt adextris: "Venite, benedicti Patris mei, percipiteregnum, quod vobis paratum est ab origine mundi." Et reddet rationem, quare dicit: "Namque esurivi, enim et dedistis mihimanducare: sitivi, et dedistis michi bibere: nudus fui, et opuistis me: hospes fui, et collegistis me: infirmus et in carcere fui, et visitastisme," nec dicet: "Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis," sed tantummodo rationemhelemosinarum redens, dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare, etc." Similiter, et converso, dicet malis, qui erunt a sinistris: "Ite,maledicti, in ignem eternum" et reddet rationem, quare dicens: "Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistismihi bibere: nudus fui, et non cooperuistis me: hospes fui, et non collegistis me: incarcere et infirmitate fui, et non visitastis me." Necreddet aliam rationem. Non enim dicet: "Quia fuistis latrones, fures, homicide, falsarii, blasffemi, symoniaci, luxuriosi, incontinentes,immites, superbi, invidi, vel quia talia mala fecistis." Sed tantummodo rationem helemosine sibi vel pauperibus denegate pretendet,dicens: "Esurivi enim, et non dedistis michi manducare, etc." Si ergo helemosine datio vel denegatio est ratio quare Deus daturus est vitam hic eternam vel denegaturus nobis, solicite super egenoset pauperes ita intelligere debemus, ut simus beati et in die mala liberet nos dicatque nobis; "Venite, benedicti patris mei, percipiteregnum, quod paratum est vobis ab origine mundi," ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.