Latin · ~11 min
1.16 to 1.20
Albertano of Brescia, Sermo II 1.16-20
Not analysed yet
Alia eciam ratione super egenos intelligere debemus, quia, illis largiendo, Deo tribuimus, ut supradictum est. Tercia insuper ratione hoc facere debemus, quia, pauperibus largiendo, non tantum illis vel Deo damus, sed eciam nobis reservamus. Bonum est enim helemosine donum, quod, cum datur, nobis reservatur et in thesauris Dei nobis reconditur, ipsomet dicente:" Thesaurizate vobis thesaurum in celo: ubi neque erugo, neque tinea demolitur." Et eciam Marcialis dixit: "Qui iustis sanctisque viris,Tigiline, ministrat, sumit ubi donat, spargit et accumulat." Et Salamon in Proverbiis dixit: "Fenerator, qui miseretur pauperis: etvicissitudinem suam reddit." Denique infinite sunt rationes, quibus predicta facere debemus in quibus non oportet ad presens insistere. Ultimo audiamus premia, que, propter predicta, consequi debemus, et certe innumerabilia et infinita. Nam, hec facientes, erimus beatiet "in die mala liberabit nos Dominus," ut hic dicit; hoc est in die iudicii, que erit malis et bona bonis. Nulla enim dies per se mala est,sed omnes dies boni sunt, ut in Genesi legitur, quando "divisit Deus lucem a tenebris" et fecit diem et noctem. Dicit enim ibi quod Deusvidit opera sua, que erant valde bona. Sed dicuntur dies mali propter maliciam et miseriam hominum. Unde Dominus dixit inEvangelio: "Sufficiat huic diei malicia sua." Et Apostolus, in Epistula Secunda ad Hephesios: "Reddimentes tempus, quoniam dies malisunt." Nam, ut ait quidam philosophus: "Nichil est homini bonum sine se bono." Et erimus iocundi, Propheta testante, qui ait:" Iocundus homo, qui miseretur, et commodat: disponet sermones suos in iuditio: quia in eternum non comovebitur." Et helemosine pro nobis exorabunt ad Dominum. Unde Yesus Sirac dixit: "Conclude helimosinam in cor pauperis, et hec exorabit preab omni malo." Et eciam resistent peccatis nostris helemosine, ut idem ait: "Ignem ardentem extinguit aqua, sic helemosina resistitpeccatis." Et eciam ut ait Tobias filio suo: "Dando tibi helimosinam, premium bonum tibi thesaurizas in die necessitatis. Quoniamhelemosina ab omni peccato et morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris." Fiducia magna erit coram summo Deo elemosinaomnibus qui faciunt eam. Et eciam non indigebimus, Salamone testante, qui ait: "Qui dat pauperibus, non indigebit: qui autem despicitdeprecantem, sustinebit penuriam." Et eciam habebimus bona, que narrat Ysaias, dicens: "Cum effuderis animam tuam esurienti, et animam afflicatam repleveris, orieturin tenebris lux tua, et tenebre tue erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus Deus semper, et in splendoribus animam tuamsalvabit, et ossa tua liberabit, et eris quasi ortus irrigius, et sicut fons vivus, cuius non deficiunt aque." Quid plura? Non possembeneficia, que consecuturi sumus enarrare, nec lingua mea tibi aliqua tenuis explicare. Nam, ut idem Ysaias dicit: "Quod oculus nonvidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quanta preparavit Dominus diligentibus se."